Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
201
201 (187)
202
202 (188)
203
203 (189)
204
204 (190)
205
205 (191)
206
206 (192)
207
207 (193)
208
208 (194)
209
209 (195)
210
210 (196)
< >
page |< < (195) of 361 > >|
209195SECTIO NONA.
§. 35. Quod ſi igitur vectis L G non immediate circumagitur, ſed
fluidum ad altitudinem C E elevatur, eo animo, ut vena fluidi ſuo impulſu
in G vectem circumagendo ab altera parte aquam elevet, erit potentia abſoluta
integra ad potentiam abſolutam utilem, ut p v t ad ({v - V/v})2 p V t, ſeu ut v3
ad (v - V)2 V:
eademque ſe habebit ad partem ſui inutilem ut v3 ad v3 -
vv V + 2 v V V - V3.
§. 36. In omnibus fere machinis, quarum principium motus conſiſtit
in impulſu fluidi fieri ſolet, ut velocitas vectis, ubi fluidi impetum ſuſtinet,
ſeu V ſit admodum parva ratione velocitatis fluidi v;
in his autem maxima
pars effectus, qui ab eadem fluidi quantitate pari velocitate moti obtineri poſ-
ſet, perditur.
§. 37. Maximus oritur ab impulſu fluidi effectus, ſive, quod idem
eſt, maxima fit potentia abſoluta §.
34. definita, ſi ſit V = {1/3} v; & tunc eſt iſta
potentia abſoluta = {4/27} p v t, atque etiamnum viginti tribus vigeſimis ſeptimis
partibus deficit, à potentia ſimili, quæ in elevandas aquas ex C in E F im-
penditur.
Si proinde naturalis habeatur aquarum deſcenſus, atque illo utendum
ſit ad elevandas aquas aliudve ſimile quid præſtandum, faciendum eſt ut ma-
china eo in loco, quo fit impulſus, velocitate moveatur ſubtripla velocitatis flui-
di impingentis.
Huic vero conditioni ſemper ſatisfieri poteſt, quod ex alla-
to vectis exemplo patet.
Si enim majori velocitate moveatur punctum G, di-
minue partem H G manentibus reliquis aut eam auge, ſi minori moveatur
velocitate punctum G.
Vel etiam ſalva longitudine H G fac, ut aquæ in ex-
tremitate L majori minorive quantitate hauriantur.
§. 38. Iſta vero ratione fluidorum ad perpendiculum in alas impin-
gentium:
alius eſt computus pro fluidis oblique incidentibus in alas moletri-
narum vi venti agitandarum aliarumque ſimilium machinarum.
De his nunc
pauca quædam ſuperaddam atque iis ſectioni huic finem imponam.
Quum fluidum in ſuperficiem totius alæ utcunque poſitæ & in dire-
ctione ad motum fluidi perpendiculari rotaturæ impingit, docent auctores, flui-
dum maximum in alam exercere niſum ad promovendam rotationem, quando
ala cum directione venti angulum facit, cujus ſinus ſit ad ſinum totum ut √

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index