Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
201
201 (187)
202
202 (188)
203
203 (189)
204
204 (190)
205
205 (191)
206
206 (192)
207
207 (193)
208
208 (194)
209
209 (195)
210
210 (196)
< >
page |< < (195) of 795 > >|
209195DE MAGNETE. 73°, 45? . Sed his omnibus ſides haberi nequit, niſi longitudo
Acus, quæ Experimento inſerviit adnotaretur;
cæteroquin ex hiſ-
ce obſervationibus colligi poſſet, a tempore Normanni uſque ad
hodiernum Inclinationem Acus increviſſe;
antequam tamen hoc
verum eſſe aſſeratur, in eodem Terræloco cum eadem Acu per pluri-
mos annos obſervationes capiendæ adhuc erunt:
Inclinationem autem
ſingulis mutari annis probabile reddit Declinationum mutatio, ſed
præſtat exſpectare, &
videre quomodo ipſa Natura operetur, obſer-
vationes enim ſibi oppoſitas, tam quæ Inclinationem increſcere,
quam decreſcere tempore monſtrarent, poſſidemus.
Nam Feuilleè
in urbe Americæ Coquimbo memoravit Inclinationem fuiſſe graduum
47 &
20 Minutorum, & aliquantum poſt fuiſſe ibidem 47°, 30? . ad-
eoque increviſſet Inclinatio, verum Grahamus ope ſuæ accuratiſſi-
mæ Acus Anno 1723, Martii 29.
Inclinationem notavit 75°, aut
74°, 53?
. & 27. Maji 74°, 50? . adeoque decreviſſet intermedio
tempore;
hanc poſteritas litem dirimet, uſura obſervationibus, quas
diligentes accuratique hujus &
ſequentium ſeculorum Phyſicæ cul-
tores accumulabunt.
Poſtquam cognoveram Acus variæ longitudinis diverſimode in-
clinare, intelligere incepi obſervationes, quas Noëllius, Poundiuſ-
que per Mare Æthyopicum &
Indicum navigantes, inſtituerunt,
eas enim inter ſe comparans, tantam deprehendi differentiam, ut
conciliare ſecum invicem nequaquam potuerim;
fuerunt nempe hi
obſervatores uſi variæ longitudinis Acu, &
plus minuſve accurate
elaboratâ:
Quanta enim non intercedit differentia inter Inclinatio-
nes noſtrarum Acuum, unâ inclinante 72 gradibus, alterâ tantum
60?
quare non poteſt non ſumma obſervari Inclinationum diſcre-
pantia a variis Autoribus, uſis Acubus diverſis.
EXPERIMENTUM CI.
Auſtrali Extremitati Acus Inclinatoriæ 4 pedum impoſitum fuit
pondus 1 {1/2} grani, quo rediit in ſitum horizontalem;
tota hujus A-
cus gravitas eſt 6105 granorum.
Hoc etiam obſervavit Whiſtonus,
Acus enim 4 pedum, quæ Londini 75 gradibus 10 Minutis incli-
nabat, erat ponderis 4012 {3/8} granorum, hæc in æquilibrium, ſive
horizontalem ſitum redibat appenſo 1 {1/3} grano:
alia Acus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index