Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1ve aliud non nihil diſſitum, quieſcenſque collinees,
ſemper à ſcopo ſis aberraturus.
Nempe, quia dum ma­
nus eò connititur, transfertur intereà à curru ver­
ſus anteriora; vt proinde pila, aut lapis tantundem à
ſcopo antrorſùm feriat, quantùm promotus interà
currus à momento vſque proiectionis fuerit.
Secùs
autem eſſet, ſi fortè adeſſet currus alius, qui è re­
gione, ac pari velocitate cum tuo transferretur; tunc
enim, facto in illo ſcopo, directè in ipſum pila tende­
ret, quia ſcopus tantundem, quantum tua manus
promoueretur antrorſùm.
Ex quo fiet, vt ſi collu­
dendo, coniicere pilam in famulum velis, qui aliquan­
tò procul extra currum ſit, illum quidem ſis præ­
tergreſſurus, ſi quieuerit; at ſi pari velocitate, qua
currus inceſſerit, ſis omninô aſſequuturus.
Quod ſi
fortè non curru, ſed equo veharis, & experimenta
eadem velis facere: eadem omninô, ac iiſdem om­
ninô de cauſis contingent.
Adnoto ſolùm, ſi pilam,
aut lapidem directè ſurſùm proieceris, & ab illius re­
ditu, ſiue caſu timueris, non eodem tenore ſtatìm à
jactu in cedendum eſſe: ſed vel concitatiùs, vt poſterius
cadat, vel ſegniùs, vt anteriùs: Nam alioquin eodem
tenore, vt vbique eris ſubiectus, ita ictum nuſquàm
euades.
Quod ſi ſurſum quidem, ſed cum tantilla ta­
men antrorſùm obliquitate proieceris, non erit cur à
caſu timeas: quia, vt te quieſcente pila ſic projecta
non recideret in te, ita non recidet te tranſlato; quo­
niam vis à motu equi impreſſa efficiet, vt quantum
tu ſucceſſeris, tantundem illa ſemper antecedat.
V. Reſtant experimenta peracta in naui; ſed cauſas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index