FRANCISCI
BONAMICI
BONAMICI
PHILOSOPHI FLORENTINI
IN PISANO GYMNASIO
PROFITENTIS.
DE MOTV LIBER PRIMVS.
DE MVNERE PHILOSOPHI NATVRALIS.
Proœmium.
MOTVS initia cauſſaque. venari proximè operoſum eſſe atque diffi
cile, & multa de ipſo volumina à Peripateticorum principe edita
reſtantur, & labores ſummi, quos vniuerſa philoſophorum ſcho
la in eius explicationem contuliſſe perſpicitur. Nam ſiue copia theo
rematum ſpectetur, ſiue ſubtilitas & obſcuritas: hæc omnia planè
in motus eſſentia veſtiganda nobis ſeſe obiiciunt: etenim perſiſtit
parum motus; nec eius aliud quicquam, niſi pars aliqua, atque illa
quidem lubrica, nilque. ſtabilis obtinens, quin potius indiuiduus qui
dam finis eius tantummodò extat; vt facillimè elabatur: tum etiam
quae multa complectitur, quæ naturis inter ſe diſcreta tantam caligi
nem offundunt, vt inter philoſophos admodùm procliue ſit variari.
Augebat quoque difficultatem, quia plurima flagitaret, vt conſtitui poſſet. Nullum enim cauſ
ſę genus exiſtit, ex quo non pendeat motus: tempus item locumque. reſpicit. ſingula verò com
plura nobis ſuppeditant quidem, quæ dicamus; ſed ea certè plena ſalebrarum & dubitationis;
verùm quæ præclaram philoſophandi occaſionem præbeant ſtudioſis veritatis. Quare non minus
audaciæ fortaſſe nobis adſcribetur, qui tantum negocium pertentare voluimus, quàm deſiderio
veri pernoſcendi, ſtudioque. cæteros iuuandi, qui nobiſcum in hanc pulcherrimam, & honeſtiſsimam
ſpeculationis arenam deſcenderunt; quæ ſemper apud nos potuere plurimum, & ad ſeſe trahentia
miris modis, à multis vitæ commodis auerterunt, exiſtimantes ei, qui ſe ad ſpeculationem contulerit;
cuius multò maxima pars eſt quæ de motu ampliſsima præmia proponi, veritatem nimirum, quæ
ſola bene inſtitutam mentem paſcit, & fouet, & alioqui fluctuantem ſedat, & multò plus denique
delectat, quàm laboris immenſitas & anxietas curæ deterreat, eademque. tum ſeipſam ſuperat, cum
verſatur in rebus honeſtiſsimis, in quibus optimo iure contemplatio motus numerari poteſt.
His adde quàm ſit eius animaduerſio neceſſaria, cùm planè informet methodum naturalem, quæ
ſibi propoſuit ad explicandum illud ſubſtantiæ genus, in quo fons ineſt & origo motus; hoc aut
latiſsimè patet, atque adeò, vt niſi aciem mentis acerrimè intendas, ſolum tibi, inter ea quæ ſunt,
occurrat, facileque., niſi diuinitus affleris; nihil aliud eſſe opineris, quàm naturam: ideoque. certam
materiæ ſubiectæ rationem in methodo illa ponit: ex quo efficitur, vt cuncta in ſcientia natura
li ad eius ſtateram reuocari oporteat. Hæc quidem per omnia pertinet, quæ ſenſui ſubiiciuntur, &
ad omne genus vſus ab homine accomodatur, & quaſi officina quędam eſt, & inſtrumentum, vn
de ſupellex diuinæ contemplationis expromatur. Proinde pleraque pars humanę contemplatio
nis in tractatione motus impenditur. Operęprecium ergo facturum eum confido, qui toto pe
ctore negocium de motu ſuſcipiat, in eoque. explicando ſuam operam collocet. Magna enim prin
cipij vis eſt, vt non ſemel à viris ſapientiſsimis dimidium totius habeatur, imò ipſum ſolidum to
tum prædicetur. Itaque cum in omnib. reb. agendis, tum maximè in philoſophando rerumque. veri
tate veſtiganda, rationem principiorum habere oportet: ſeduloque. aduertendum, quæ'nam & cuiuſ
modi principia ſtatuantur: ſiquidem fundamenti locum occupent in omnibus methodis. Sicut