<s id="N101BA">
Decor autem est emendatus operis aspectus probatis
rebus compositi cum auctoritate. </s>
<s id="N101BD">is perficitur statione,
quod graece
<foreign lang="grc">θεματισμῷ</foreign>
dicitur, seu consuetudine aut
natura. </s>
<s id="N101C4">statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et
Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo
atque lucenti praesentes videmus. </s>
<s id="N101C7">Minervae et Marti et
Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter virtutem
sine deliciis aedificia constitui decet. </s>
<s id="N101CA">Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae
aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter
teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata
opera facta augere videbuntur iustum decorem. </s>
<s id="N101CD">Iunoni,
Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio
mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab
teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis. </s>