Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 360 > >|
1parti, non ab Authore fuit delectum, ſed ſuppeditatum à R. P.
qui tametſi alicubi non probet ex ijs ſex minutis quatuor priori
dimidio, & duo poſteriori attribui: id tamen tum ex varijs
eius principijs deducitur: tum recipit Author deducturum ſe
eadem, & plura incommoda, ex quacumque alia diſtributione
eius numeri, aut alterius à R. P. facienda: ſi modò ſemper
velocitates habere ſe vt spatia ſupponat. A p.
181. in 191.
ART. XXXIX. XL. XLI. XLII.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia de­
curri temporibus æqualibus R. P. contendit.
Mirum, velle adhûc R. P. incipere acceleratum motum
à primæ partis medio, non ab ipſo eius principio; & maximè
quidem, cùm aliunde velit velocitates eſſe vt spatia, spatiive
parteis, quarum vna ſit tota prima, non dimidium primæ: ac
inſignes prætereà ſuboriantur difficultates ex eo, quòd dum
ad obiecta de ſubdiuiſione prioris dimidij in alia, aliaque dimi­
dia reſpondet, standum ait alicubi, quòd diuiſio eſſe in Phy­
ſicas parteis infinita non valeat, & ibi tamen standum, vbi
tot partes adhûc ſuperſunt, vt ex ijs ratio accelerati motus
perfectè intelligatur.
Quippe cùm inter cætera aſſumpto
caſu ex Luna, Sole, aut Firmamento, & aſſumpta particula
prima Phyſicè diuidua, in qua reperiri debeant dimidium
inferius, ac in ipſo triens, quadrans, & tot fragmenta cætera,
quot ſunt partes ipſi primæ æquales in toto illo ſpatio, quotque
etiam diſtingui poßunt in ſuperiore dimidio; incredibilis ſit
partium numerus, per quas in priore dimidio contentas opor­
teat motum peragi, priuſquam incipiat accelerari; & in qui­
bus tamen conſiſtendum ſit, quòd diuiſio vlteriùs fieri in duo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index