1
Decor autem est emendatus operis aspectus probatis
rebus compositi cum auctoritate.
is perficitur statione,
quod graece θεματισμῷ dicitur, seu consuetudine aut
natura.
statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et
Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo
atque lucenti praesentes videmus.
Minervae et Marti et
Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter virtutem
sine deliciis aedificia constitui decet.
Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae
aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter
teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata
opera facta augere videbuntur iustum decorem.
Iunoni,
Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio
mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab
teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
Scan | Original |
---|---|
21 | |
22 | |
23 | |
24 | |
25 | |
26 | |
27 | |
28 | |
29 | |
30 | |
31 | |
32 | |
33 | |
34 | |
35 | |
36 | |
37 | |
38 | |
39 | |
40 | |
41 | |
42 | |
43 | |
44 | |
45 | |
46 | |
47 | |
48 | |
49 | |
50 |