Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
15[Figure 5]
Sit igitur centrum mundi A, Axis
mundi BC, diameter Æquatoris KF,
diameter Tropici Cancri ID, Capri­
corni LH, Apogæum D, Perigæum L,
mediocris diſtantia AQ, quæ diſpo­
ſitio fortè fuit anno mundi 5400. Sit
angulus obliquitatis Zodiaci DAF,
item HAF, ſupponamus Solem in
Apogæo cum tali velocitatis gradu,
quo circa Axem mundi æquabili mo­
tu ſuum orbem diurnum decurrit ab
Ortu ad Occaſum, cum duplici in­
clinatione, altera ſcilicet versùs
centrum A, ad inſtar motus accelerati,
vſque ad mediocrem diſtantiam, &
retardati ab hac ad Perigæum, atque
ita deinceps; altera verò versùs E, ad
inſtar pariter motus accelerati vſque
ad Æquatorem, & retardati ab Æqua­
tore ad Tropicum, atque ita deinceps;
cùm autem circuli ſint, vt diametri,
vel ſemidiametri, erunt orbes decur­
ſi, ſi tamen decurruntur orbes, vt B
D, AQ, CH; & cùm AQ, ſit haud
dubiè major, quàm BD, maximus
circulus decurritur circa Æquatorem
quod certè in hac hypotheſi ſingulare non eſt, cùm etiam in Ptolemaica,
& Tyconica locum habeat Dixi, cautè, ſi tamen decurrantur orbes, quia
orbes non decurruntur, ſed ſpiræ, quæ ita componuntur, per majorem aut
minorem diſtractionem, vt ſingulæ æquales ferè ſingulis evadant, dico
ferè, quia non nego, aliquam ineſſe inæqualitatem, vt ſupra dictum eſt.
Finge igitur, ſepoſito motu circulari, Solem duplici inclinatione, eo modo,
quo ſuprà dictum eſt, inſtructum, ite, ac redire, tum versùs centrum mun­
di A, tum à D ad E per arcum DE, & vtraque ſuo gaudeat acceſſu &
receſſu; hoc quidem motum retardatum, illo verò acceleratum imitante,
ſitque menſura acceſſus primæ inclinationis FQ, vel EV, & receſſus VH;
Secundæ verò, acceſſus DF, & receſſus FE, atque ita viciſſim; finge igi­
tur, inquam, Solem ita moveri, ſepoſito motu circulari diurno; ibit haud
dubiè per lineam curvam DQH.
Auguſtin. Quis amabo ſciat, lineam illam curvam eſſe? quid ſi dixe­
rim eſſe rectam in latere cylindri, vel coni?
Deinde ſi curva eſt, quis de­
finiat, quæ & qualis ſit?
vide, quàm abſtruſa & obſcura nobis obtru­
das.
Antim. Recta eſſe non poteſt in latere cylindri: ſit enim DE recta, ſi
fieri poteſt; erit AE æqualis, AD; igitur Perigæum æquè diſtabit a

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index