DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 207 > >|
1
in fine pri­
mi libri.
6[Figure 6] 7[Figure 7]
DEFINITIO CENTRI GRAVITATIS PLANORVM.
Centrum grauitatis vniuſcuiuſ〈que〉 plani eſt punctum quod­
dam intra poſitum, à quo ſi planum appenſum mente con­
cipiatur, dum fertur, quieſcit; & ſeruat eam, quam in princi­
pio habebat poſitionem, ne〈que〉 in ipſa latione circumuertitur.
EIVSDEM ALIA DEFINITIO.
Centrum grauitatis vniuſcuiuſ〈que〉 plani eſt punctum il­
lud intra poſitum, circa quod vndi〈que〉 partes æqualium mo
mentorum conſiſtunt.
ſi enim per tale centrum recta du­
catur linea figuram quomodocun〈que〉 ſecans, ſemper in par
tes æ〈que〉ponderantes ipſam diuidet.
Vt Ita〈que〉 in planis quo〈que〉 centrum grauitatis conſide­
ratur, ita etiam plana grauitate prædita conſiderare, non e­
rit abſurdum.
ſi enim impoſſibile eſſet conſiderare plana gra
uitate prædita, centrum quo〈que〉 grauitatis in ipſis nullo mo­
do concipi poſſet; at〈que〉 perſpicuum eſt, centrum grauitatis in
ipſis admitti, ac deſignari poſſe, igitur & plana grauitate inſi
gnita.
Et ſi mathematicus conſiderat corpora ſecluſa interim
ipſorum grauitate, & leuitate: & Aſtronomus corpora conſi­
derans cæleſtia, quæ ne〈que〉 grauia, ne〈que〉 leuia ſunt, non pro­
pterea conſiderat ea ex propria ipſorum natura, ne〈que〉 grauia, ne
〈que〉 leuia eſſe; etenim quamuis grauia, vel leuia eſſent, nihilo
minus ne〈que〉 grauia, ne〈que〉 leuia eſſe ea conſideraret.
quòd ſi
Mathematicus hoc pacto huiuſmodi corpora intelligere po­
teſt; quid prohibet rurſum eadem, quamuis vt talia, ne〈que〉 grauia,
ne〈que〉 leuia ſint; vel grauia, vel leuia eſſe concipere? 〈que〉mad­
modum
hoc quo〈que〉 exem

plo res magis eluceſcet:
veluti ſi intelligamus ex
AC appenſa eſſe plana
DE, quæ ſint æqualia; ſu
ſpendaturquè AC in me
dio prorſus in B; cur mente intelligere non poſſumus,
quantitatem, ſpaciumquè D æ〈que〉ponderare ſpacio E; cùm ſint æqua
lia? ſi planorum alterum, putà D, maius eſſet ipſo E; tunc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index