Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Insinuatus ibi vortex versatur in alto,
Et calidis acuit fulmen fornacibus intus.

Nam duplici ratione accenditur: ipse sua nam
Mobilitate calescit, & e contagibus ignis.

Inde, ubi percaluit venti vis, vel gravis ignis
Impetus incessit; maturum tum quasi fulmen
Perscindit subito nubem, ferturque coruscis
Omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.

Quem gravis insequitur sonitus; displosa repente
Opprimere ut caeli videantur templa superne.

Inde tremor terras graviter pertemptat, & altum
Murmura percurrunt caelum.
nam tota fere tum
Tempestas concussa tremit, fremitusque moventur.

Quo de concussu sequitur gravis imber, & uber,
Omnis uti videatur in imbrem vertier aether;
Atque ita praecipitans ad diluviem revocare.

Tantus discidio nubis, ventique procella,
Mittitur ardenti sonitus cum provolat ictu.

Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
Incidit in calidam maturo fulmine nubem:
Quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
Vortex quem patrio vocitamus nomine fulmen.

Hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis.

Fit quoque, ut interdum venti vis missa sine igni,
Igniscat tamen in spatio, longoque meatu,
Dum venit, amittens in cursu corpora quaedam
Grandia; quae nequeunt pariter penetrare per auras:
Atque alia ex ipso conradens aere portat
Non alia longe ratione, ac plumbea saepe
Fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
Corpora dimittens, ignem concepit in auris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index