Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1eius obiter meminiſti, non tanquam incommodi, ſed
tanquam veræ progreſſionis, quam vano labore re­
quiſierim.
Ad duosarticulos ſequenteis, nempe XXXII, & XXXIII,
potiſſimùm ſpectat, quod rursùs es ante conqueſtus
me non ſolùm contra expreſſam Epiſtolæ tuæ ſententiam, ſed
contra euidentem quoque demonſtrationis lucem velle à te ea
dici, quæ verbis expreßis negas, quæque falſa eſſe non tantum
pronuncias, ſed clare etiam, atque euidenter demonſtras.
At
quomodo quæſo dicere id potes; cùm ex iam dictis
quæſtio ſit duplex; vna, an ſit error, percurri ſecundum
ſpatium dimidio temporis, quo primum, tertium trien­
re, &c. altera, an is error ſequatur ex tuis principiis.
Tu verò ſic me impetas, quaſi litem tibi mouerim de
prima, non autem ſolùm de ſecunda; & cùm deberes
ipſe tueri errorem non ſequi ex tuis principiis, qua ſola
de re agitur; oſtendas ſolùm errorem eſſe; qua de re nuļ
la eſt controuerſia?
Heinc mihi initium articuli XXXII.
fuit, Demonſtras ipſe alia ratione (ſed nimirùm aduerſum te)
non fieri accelerationem pro ſubdiuiſione iſta temporis: ac tum
recitata membratim tua demonſtratione, aſſenſi vbi­
que te verè errorem, incommodumque concludere; ac
monui ſolùm conſtanter, te concludere aduerſus te­
ipſum, quatenus error, incommodumque ex tuis prin­
cipiis conſequeretur.
An dicere igitur potes, me con­
tra expreſſam ſententiam, & demonſtrationem tuam velle
te ea dicere, quæ verbis expreßis pronuncias, &c. cùm non
modò noluerim, verùm ne cogitârim quidem.
Sic
cùm articulo XXXIII. oſtendiſſes rurſus tuo modo, ex
comparatione ſecundæ partis cum inferiore primæ di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index