Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1mixto; probatur, quia duplex impetus concurrit ad illum motum, ſcilicet
naturalis deorſum, & horizontalis impreſſus à naui, vt conſtat ex defini­
tione 1.hyp.2. & Ax.1.
Theorema 77.
Ille motus eſt mixtus ex naturali accelerato, & violento per horizontalem
retardato; quod eodem modo probatur, quo ſuprà probatum eſt in mobi­
li proiecto per horizontalem Th.30. eſt enim prorſus eadem, cum à na­
ui reuera imprimatur impetus iis omnibus, quæ motu nauis fe­
runtur.
Theorema 78.
Hinc reiicio omnes alias combinationes recepta ſexta; immò ſextam
ipſam ex parte; nec enim naturalis acceleratur in hoc motu in ea
proportione, in qua acceleratur per lineam perpendicularem deor­
ſum per Th. 29.ſed iuxta rationem planorum inclinatorum per Theo­
rema 31. nec etiam violentus deſtruitur vniformiter, ſed pro rata per
Th. 39.
Theorema 79.
Hinc initio plùs detrahitur violenti, & minùs additur naturalis, in
fine plùs additur naturalis & minùs detrahitur violenti; hinc minor eſt
ictus in fine niſi malus nauis ad eam altitudinem aſcenderet, ad quam
profectò nullus aſcendit, quæ omnia conſtant per Theorema 34.
35. 36.
Theorema 80.
Hinc ratio curuitatis huius lineæ, vel hypotheſis ſecundæ; quæ tamen non
eſt Parabola vt volunt aliqui;
hinc non eo tempore deſcendit in nauim
prædictus globus, quo deſcenderet per ipſam perpendicularem motu
purè naturali ex eadem altitudine, ſed maiore tempore; quia motu mix­
to non acceleratur iuxta proportionem motus naturalis puri per Th.
77. quod confirmatur illis omnibus experimentis, quæ ſuprà adduxi
Th. 46.
Theorema 81.
Hinc ſi nauis moueretur eadem velocitate, qua funis arcus cum re­
dit, eſſetque aptata ſagitta, & directa horizontaliter in naui;
haud
dubiè ſi poſt aliquod tempus ſtaret illicò immota nauis:
emitteretur ſa­
gita, non minore certè vi quàm ab ipſo arcu;
hinc etiam cum
nauis appellitur ad littus, ſi ſtatim ſubſiſtat;
omnia quæ ſunt in
naui ſuccutiuntur & plerique cadunt incauti in partem aduerſam propter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index