Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 403 > >|
1vel quibus ſeris? an pronepotibus? ob id
ceſſarunt ſtudia maiorum rerum.
Itaque ſi
vel cibo, vel regione tantum vitæ ſpatium
quæras, fruſtra egeris.
Nec filio: ſed ſi per­
ſeueres, pronepotibus eueniet.
Cibos dixi­
mus & vitæ auxilia hoc in libro, tum aliis
pluribus.
Solida ſubſtantia cibis & exerci­

tatione paratur, vt multitudo pinguioris
humidi.
Sed de aëre dubitatio non leuis ſu­
pereſt, tenuiſne aër an craſſus magis ad vitæ
longitudinem conducat.
Craſſior enim qui­
buſdam videtur: quoniam qui iuxta mare,
mare autem humidum, humidum autem
craſſum.
Videtur etiam minus atterere quod
craſſum eſt.
Sed ſi rectè conſideramus, quæ­
cunque viuunt in tenuiore elemento, ſunt
viuaciora, vt piſces vermibus, animalia ter­
reſtria piſcibus, aues terreſtribus quadrupe­
dibus, quia in puriore degunt aëre aues,
quàm quadrupedia.
Minimam enim vitam
vermes viuunt, qui in terra viuunt, & ab
humido ſolùm terræ refrigerantur.
Talpæ
enim, quemadmodum aliàs dixi, non in
terra, ſed ſub terra viuunt.
Ob id igitur
tenuiſſimo aëre vita longiſſima: nihil enim
notatu dignum talis aër exedit.
Qua de cau­
ſa ſi qua in æthere viuunt, tamdiu viuunt,
vt æterna dici poſſint.
Sunt & qui vitam ſi­

ne incommodo trahunt, vſque ad extremum
ſenium, qualem fuiſſe Laurentium Bonin­
contrium, cuius liber Aſtronomicus manu
ſcriptus apud me extat, Lippus Brandoli­
nus in libello de Vitæ humanæ conditione
refert: octogenarium enim adeò integra
memoria vſum, vt quæcunque illi puero
contigiſſent, & quæ in iuuenta legiſſet, adeò
memoriter teneret, vt eadem die viſa, aut
lecta crederes.
Summum igitur auxilium,
non ſolùm ad vitæ longitudinem, ſed ad vi­
tanda ſenij incommoda ſunt, victus mode­
ratus, expers crapulæ: vini potentioris.
Ve­
neriſque, tum mens læta, & ſomnus proli­
xus, cùm exercitatione: non medicamen­
tis, non venæ ſectione vtaris.
Aër quidem
purus, ac perflatus, humiduſque, ac qui
ventis ex Oriente agitatur, optimus eſt.
Bri­
tannia humidum habet aërem atque tepidum,
ac putredini ob ſalſedinem minimè obnoxium.
Victus verò ratio ex lacte, diuturnitati vi­
tæ maximè conducit: ſcripſit enim Hippo­
crates, imbecilliores cibi breuem vitam fa­
ciunt.
Quicunque igitur denſiores ſunt, diu­
tius viuunt ac denſitati huic non mollities,
ſed laxitas opponitur.
Molles igitur etiam
longæuæ vitæ eſſe poſſunt, laxi vix, aut non
ſine magnis incommodis: quippe mollitiem
effugere non licebat homini, laxitatem li­
cuit.
Nam præter id quòd homo humidiſſi­
mus futurus erat, experſque quantum fieri
poteſt terrenæ partis, atque ob id mollis,
tum quòd elementa ipſa retuſa eſſent, ac­
ceſſit commodum, vt facillimè ſentiret &
exquiſitè.
Ob id pueri ſenſibus vigent, &

inter viros molliori carne præditi, & inter
membra cerebrum molle eſt, quoniam ſen­
ſum omnium baſis eſt.
Sed vt ad vitæ ſpa­
cia redeam, Indi natura diutiſſimè viuunt,
adeò vt in quibuſdam regionibus alij cen­
tum, alij centum viginti, alij centum quin­
quaginta annis viuant.
Aër enim ibi me­
lior, & cibi, & conſuetudo, vnde etiam vi­
ta prolixior ac firmior.
Quæ regiones
longæuam
vitam effi­
ciant.
Vitæ huma­
næ longitudo
mira.
Homines
paruorum
oculorum.
Mulieres for­
tiſſima.
Aër tenuis
an craſſus
vitæ longi­
tudini ap­
tior.
Laurentius
Bonin con­
trius Aſtro­
logus.
Homo cur
mollis.
Quatuor mihi natura maxima diligentia

finxiſſe videtur: horum primum eſt homo
diuinitate quadam, vt reliqua ſileam, ele­
phantem ſecundo loco ſtatuo, ob vitæ lon­
gitudinem, ac docilitatem, adeò denſa cute,
vt homo molli: adamantem inter gemmas
nitore, duritie, & quòd ignibus non cor­
rumpatur: quartus locus auro relinquitur,
quòd tenuiſſimæ ſit, ac puriſſimæ ſubſtan­
tiæ, nullaque rubigine tentetur, non aquis,
aut ignibus, aut tempori cedens, tantò gra­
uius quantò lenior adamas.
Quatuor na­
turæ cona­
tus.
Hæc igitur ſunt ſubtilitatis præmia. Sed

vide quantum etiam in generatione ipſa
ſubtilitas præbeat, auxilij, initio ab oui
exemplo ducto.
Primùm igitur calore fo­
uente gallinæ, ſemel illud in fiſtulas pau­
latim oui candidum vertit, tum verò & lu­
tei aliquid, nam alæ & crura ex luteo fiunt.
Indicio eſt, quòd pulli qui ex ouo, cuius lu­
tea duo ſunt, abſque ſepiente membrana, ca­
pite vno, ſed quatuor alis, & totidem pe­
dibus naſcuntur, arbitranturque prodigium,
quale olim Mediolani contigit.
Itaque quic­
quid bullis refertum eſt agitatur & ſiccatur,
tranſitque in membranas, neruos & duriores
partes: quòd igitur primò fit, eſt arteria ac
vena, locuſque cordis conſtat vbi ſemen ipſum
eſt: quapropter cùm ſemen in medio ſit ani­
malis, quod primò gignitur, in medio conſiſte­
re
decet.
Hoc autem cor, atque iecur. Quòd verò
circa membranas adiacet, minus eſt ſiccum,
propterea interius vna membrana circum­
cingit omnia, & circumquaque oſſa mem­
brana tegi neceſſe eſt.
Igitur eadem ratio
fuit neceſſitatis in generatione, & vtilita­
tis in genitis, vt ſcilicet àb extremis duriſ­
ſimis, ad molliſſima per media tranſitus
eſſet.
Cùm verò amplius calor augetur, ſpi­
ritus quaſi terebrat materiam, quæ ab ouo
vel à matre ſuppeditatur, donec ad oui
membranam perueniat: in quadrupede verò
viuiparum pariente ad vterum.
Igitur calidi­
tas & motus, tum fiſtula, & ſiccatio, & for­
matio ſe inuicem conſequuntur, donec ani­
perficiatur.
Nec ſemper calor animalis ne­
ceſſarius eſt, ſed in quidam ſeruatur in ouis,
velut piſcium: in aliis neceſſe eſt, vt in ven­
tre
educantur fœtus, vt in viperis: quibuſ­
dam oua excluſa iuncta manent corpori, do­
nec naſcuntur fœtus, vt in cancris: in aliis
ſimile calori materno quiddam ſufficit: vnde
ſic ſine gallina pullos ex ouis educunt.
Pul­
uinaria duo reple ſtercore gallinarum te­
nuiſſimè trito, inde plumas gallinarum an­
necte conſuetudo vtrique molles, ac den­
ſas, oua verò capite tenuiore ſuprà extante,

colloca ſuper alterum puluinar, deinde re­
liquum ſuperpone in loco calido, permitte­
que immota duobus diebus, pòſt verò ad vi­
geſimam vſque diem illa ſic verte, vt vn­
dique æqualiter foueantur, inde ſtata die,
quæ iuxta vigeſimam primam eſt, pipil­
lantes iam ex ouo ſènſim educito.
Nec
mirum, cùm Ariſtoteles narret Syracuſis
ſub terra foueri, in Ægypto verò nullo au­
xilio prorſus.
Noſtra ætate compertum eſt
ſuppoſito igne leui, atque fimo edi pullos,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index