Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
171
171 (165)
172
172 (166)
173
173 (167)
174
174 (168)
175
175 (169)
176
176 (170)
177
177 (171)
178
178 (172)
179
179 (173)
180
180 (174)
< >
page |< < (204) of 760 > >|
210204PHYSICORVM ARIST. ſuſcipere. Præterea generationẽ atq; corruptionem, alte-
rationem eſſe dicunt.
Ratio uerò nostra nunc dixit nullo
quicquã omnino motu præter conuerſionẽ cõtinuè moue_
ri poſſe.
Quare nec alteratione, nec accretione, decretio-
neúe.
Hæc igitur ſatis ſint dicta, ad demonstrandum nullam
infinitã eſſe mutationem, aut continuã, præter ipſam ſolam
conuerſionẽ.
Ipſam autem conuerſionẽ, lationũ omnium
eſſe primã, perſpicuum inde fieri potest:
omnis enim latio
aut circularis eſt, aut recta, aut mixta, ſicut &
anteà dixi-
mus.
At hac quidem illas priores eſſe neceſſe eſt: ex illis
enim constat, ut patet.
Recta uerò circularis eſt prior: eſt
enim ſimplex, perfectaq́;
magis. Fieri igitur non poteſt,
ut ſuper infinita linea recta quicquã feratur:
nõ eſt enim id
in ratione rerum, quod hoc pacto dicitur infinitũ:
at neq; ſi
eſſet, moueretur quicquã omnino:
nõ enim id fit, quod im-
poßibile eſt.
Impoßibile autẽ eſt, ut patet tranſire quippiã
infinitum.
Ea uerò latio, quæ ſuper finita recta linea fit, ſi
reflectatur, compoſita erit profectò, duoq́;
motus: ſi nõ re-
flectatur, imperfecta, ac corruptibilis.
At imperfecto per-
fectum, &
incorruptibile corruptibili, natura prius eſſe,
&
ratione, atque tempore constat. Hiſce præterea motus
qui perpetuus eſſe poteſt prior eſt eo, qui perpetuus eſſe
nequit:
at conuerſio quidem perpetua eſſe poteſt: cæterorũ
autem motuũ, nullus perpetuus eſſe poteſt:
ſtatus enim fiat
oportet, qui cùm eſt, corruptus eſt iam ipſe motus, atque
euanuit.
Atqui rectè, cum rationeq́; accidit, conuerſio-
nem unum eſſe motum, atque continuum, &
non eam latio-
nem, qua ſuper recta linea pergitur:
huius enim princi-
pium, &
finis, & medium definitum eſt: & uniuerſa hæc
ſunt in ipſa.
Quo fit, ut id ſit unde incipiat quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index