Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
201
201 (183)
202
202 (184)
203
203 (185)
204
204 (186)
205
205 (187)
206
206 (188)
207
207 (189)
208
208 (190)
209
209 (191)
210
210 (192)
< >
page |< < (192) of 430 > >|
210192GVL. PHIL. ANNOT. uis ita ſculptores expreſſerint. Id certe effecerunt vti
artis plus appareret, ibi muſculos, venas, flexus elucere
erat neceſſe, panno autem operire quod effingere non po-
tuiſſe tredibile ſit, eius vero vel ſuſpicionem à ſe aliená
eſſe oportere exiſtimabant.
De his rebus cũ ad Paulum
Iouium Nouocomenſem virum &
diſertiſſimũ & ſi quem
noſtrum ſeculum tulit {πο}λυἴ{στο}ρα retuliſſem (ſoleo
enim non raro mei amantiſſimum inuiſere, &
poſt lectas
pulcherrimæ &
omnibus numeris abſolutæ Historiæ quá
ſcribit aliquot paginas, pleriſ de rebus ſententiam roga-
re) dixit non defuiſſe qui exiſtimarent triclinia veterum
non admodũ fuiſſe diuerſa a monachorum nostrorũ Tri-
cliniis (quæ refectoria vocant) vbi sternũtur menſæ tres,
ad caput vna, &
ad latera duæ, tantum hoc intereſſe, 
illi in lectis ſederent (quod eum facere menſa humiliore
vidi, &
Germanos in hypocauſtis morem dicebat ſeruaſ-
ſe) hi autem noſtri ſedilibus vtantur.
Notari autem Ho-
ratiano dicto verſo conuiuatoris auaritiam, qui tribus
lectis ideſt (vt interpretantur illi) ſtratis ſedilibus, vole-
bat cœnare duodecim, potius quam quartum lectu &
men-
ſam ſternere, ceu non amplior eſſe deberet lectus, quam
qui tres caperet niſi anguſte.
Et certe in ſpeciem videri
poſſit ea ſententia plauſibilis, ſed cũ ne cuiuſquam ſcri-
ptoris, ne veteris marmoris auctoritati innitatur, haud
ſcio an temere amplectenda ſit.
Animaduerto enim ia-
cuiſſe aut non ſediſſe vt nos ſolemus, idest vt ſpina cum
femore rectum angulum efficeret, &
item femur cũ tibia
(nam id eſſe ſedere docuit Galenus lib.
de vſu partiũ cor
poris.
3.) ſed diſtentis aliquando cruribus, nonnunquam
dextro poplite læuumprementes genu, interdum compli-
citis cruribus in alternas viciſſitudines, aliquando

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index