Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
< >
page |< < (17) of 393 > >|
21017 planis laterum alicui parallelis ſecentur, communes ſectiones erunt
_Parallelogramma_ (quale eſt EEBB.)
Quin, ut paucis complectar
multa, quæ _de Superficiebus aut Solidis Priſmaticis ac Cylindricis_
_ſtrictè dictis generatim enunciantur aut probantur uſpiam,_ quòd ea
pleraque juſtam analogiam obſervando, univerſis congruunt hoc modo
progenitis quantis.
Neque jam de progreſſivo motu quidpiam ſuccur-
rit adjiciendum;
quædam enim {δυ}σ{δί}ήγητα conſultò videntur reticen-
da.
Porrò ſimplicis motûs alterum genus, quod adhibet _Matheſis,_
eſt _circumlatio, ſeu motus converſivus_;
qui tum ſcilicet efficitur, cùm
dimotæ magnitudinis quiddam (ut punctum aliquod puta lineæ, vel
Superficiei linea) fixum &
immotum conſiſtit, dum ei velut innodata
ac adſtricta tota reliqua magnitudo, juxta quamvis aſſignatam di-
rectionem, circumagitur.
Cujuſmodi motûs generaliſſima proprie-
tas eſt, ut quæque mobilis puncta dum in uno aliquo plano tranſversè
moventur, circulares ſingula peripherias deſcribant;
& quidem
omnia, quæ in eodem uno, per fixum punctum tranſeunte plano
moventur parallelas, ſeu concentricas, &
ſimiles inter ſe; quæ verò
in diverſis planis ſimiles, aut diſſimiles, prout hypotheſium exigit
arbitraria diverſitas.
Præ cæteris autem propria, maximéque na-
turalis eſt circumlatio, cùm ſingula mobilis puncta circulares unius
ejuſdem circuli peripherias deſcribunt, hoc eſt cùm in uno cuncta
plano circumferuntur;
qualem certè tum ipſa natura ſponte concipit
atque proſequitur, cùm nè rectos ſuos quos præſertim aſſectat motus
exequatur ab immobili retinaculo prohibere;
velut in pendulorum,
&
libris appenſorum motibus videre eſt; imò cùm objectâ quâvis
reſiſtentiâ non ſatìs facilè recto tramiti valet in@ærere;
ſicut in _rota-_
_rum, &
vorticum, & turbinum, & in ipſorum fortaſſe ſyderum_,
_motibuus adparet_.
Verùm hujuſmodi motuum generalem indolem
haud ità promptum eſt verbis explicare.
Præſtat ipſas quas accipiunt
præcipuas hypotheſes percenſere.
Aſſumunt primo rectam lineam in
plano circa punctum quodvis in ipſa fixum poſſe circumferri;
cujuſ-
modi motu patet omnia lineæ motæ puncta circulares peripherias de-
ſcribere;
ſingulas ab uno quovis deſcriptas ſingulis ab altero quolibet
ſimul eodem tempore deſcriptis parallelas, &
ſimiles. Ut ſi linea
recta AB manente fixo puncto C circumferatur, ſingula puncta A,
11Fig. 7 E, B peripherias circulares AA, EE, BB ſibi parallelas, &
ſimiles
omnes (iiſdem nimirum, aut æqualibus angulis ſubtenſas, quorum
commune centrum, aut vertex C) deſcribent.
Hoc autem modo
conſtat procreari circulos, &
ſectorum circulares areas (quales ACA,
BCB,) ſed &
annulos planos; qualis eſt is qui reſtat, ſi è

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index