Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ἁπαν ἀεὶ συν́θετόν, καὶ ἐστι μὲντοι τὲ γινόμενον, ἐστι δέ τι τοῦτο γὶνεται, καὶ τοῦτο διττ̂ὸν γὰρ τὸ

ὑποκείμενον ῆ̀ το ἀντικείμενον.
Quare patet ex dictis, quòd omne fiens ſemper eſt compoſi­
tum
, & eſt ſanè fiens & eſt aliquid quod hoc (ſcilicet fiens) fit & hoc (ideſt fiens) duplex, aut
enim
ſubiectum, oppoſitum. eſt autem oppoſitum, vt mox docet Ariſtoteles, ipſa priuatio.
Vides igitur, vt optimè ſecum congruant dicta Ariſtotelis. Obiectionis autem ex dictis ita diluun­
tur
, cùm enim dicitur: Materiam eſſe ingenitam intelligitur de generatione propriè dicta, & de
prædicatione
formali, non de generatione communiter, cùm ſucceſsiuè capit formas oppoſitas,
nec
de prędicatione cauſſali.
Deinde cùm opponitur, vbi compoſitum eſt, ibi terminum eſſe ge­
nerationis
, terminus autem non generatur.
ineſt in argumento fallacia à ſecundùm quid ad ſim­
pliciter
: aſſumitur enim compoſitum eſſe iam, & terminum generationis, ac quod eſt non gene­
rari
, quod ſanè verum eſt, poſtquàm eſt, & inde ſimpliciter efficitur nullo pacto generari, quod
falſum
eſt: nanque tum generatur, quando non eſt, & compoſitum & terminus ita generantur,
licet
etiam dicere, in argumento contineri fallaciam per accidens, ſiquidem eodem inſtanti ſit ter­
minus
& compoſitum, terminus autem ſit forma quæ non generatur.
Ita quoque cùm argu­
mentantur
: fieri & factum eſſe diſtingui, compoſitum verò eſſe factum; & concludunt ſimpli­
citer
ipſum non fieri, decipiuntur in hoc; nam compoſitum, & factum eſt, & fit interdum, & tunc
eſt
, cùm factum eſt, nec amplius generatur, generatur verò tùm, dum non eſt, & cùm materia pro­

mouetur
ad formam.
Sed opinor, hos fallit ea vox, compoſitum, quæ videtur ſignificare actum
qui
ſanè tunc eſt, cùm generatio completa eſt: neque vident dici compoſitum quod propriè ſi­
gnificat
actum, ob penuriam nominis poteſtatem ſignificantis: quare felicius apud Gręcos am­
biguo
exprimitur σύνθετον, quod tranſumi poteſt ad ſignificandum poteſtatem & actum.
a 7. Met.
T
. 23.
b 1. Phyſ.
Tt
. 64. 65.
T
. 82.
c 1. Phyſ.
T
. 64.
T
. 58.
VERVMENIMVERO quæ nos antè accepimus, anſam prębent nobis valde dubitandi,
quemadmodum
formæ producantur: negatum enim eſt, eas aliquid requirere quod eo­
rum
pars ſit, quod ſanè aliquibus fieri non poſſe viſum eſt neſcientibus ea dempta conditione
docere
, quemadmodum formę prodeant in actum, quin aliquid abſurdi conſequatur.
Ergo non­
nulli
formæ aliquid tanquam partem ſupponi, ſic perſuadere conati ſunt.
Primùm quidem
quòd
eſſet formę creatio, ideſt, ex nihilo productio quam explodi ſcimus ex vniuerſa Peripateti­

corum
ſchola.
Deinde quoniam productio formæ non eſſet naturalis: cùm enim quod natu­
rale
eſt, debeat habere principium intrinſecum ſuæ motionis, hoc autem aut fit materia, aut ipſa­
met
forma, materia verò extrinſeca ſit, quippe quæ ſeparetur à forma.
Ergo formam aliquo pa­
cto
requiri neceſſe eſt.
Demonſtratur item 6. Phyſ. in omni generatione eſſe aliquid facti, idemque.
confirmatur 9. Met. a vt credas etiam formæ partem præcedere antequàm generatio compleatur.

Adde
& auctoritatem Ariſtotelis, b qui teſtatur à natura fieri in quoruncunque materia eſt ali­

qua
pars formę quæ ſic mouet materiam, ſicut mouetur ab extrinſeco.
Alij in materia ponunt
rationem
quandam quam ſeminalem vocant, per quam redditur idoneam ad recipiendam hanc
formam
, aut illam, ſicut in vtero fœminæ adeſt materia in qua vis ineſt ſeminis propterquam eſt
in
potentia ad recipiendam formam equi, aut leonis, ſed quod dictum eſt ſæpius ex 8. Met. c me

auertit
ab illa prima ſententia: nam ſi foret forma partibilis, & materia vltima non eſſet idem
cum
forma.
Ab hac verò me diſtrahit quòd vis ſeminis eſt duplex, actuoſa, aut patibilis, actuo­
ſa
quidem obtinet inſtar formæ, patibilis autem eadem eſt cum ipſamet materia, quare etiam, aut
aliquid
formæ præcedere in materia fatebuntur, quod tamen inficiantur; aut nulla eſt hæc ratio

ſeminalis
in materia.
Nec obſtant ea quę oppoſita fuerunt: nam cum obiicitur formam iri crea­
tum
.
Reſpondeo ſufficere, ſi præceſſerit materia in qua ineſt forma, tanquam in potentia patibi­
li
, & ſi actu præcedat in efficiente.
Prætereà, cùm inquiunt, fore violentam, non autem natu­
ralem
formæ productionem, aſſero ad ſeruandam rationem motus naturalis ſufficere, ſi adſit prin­
cipium
patibile: nam motus naturalis, non quidem à mouente definitur, ſed à propenſione prin­
cipij
patibilis: hoc autem ſuo loco planius intelligetur.
Nos item pluribus anteà docuimus, illa
genita
partem quidem eſſe formæ, verùm non formam, ſed materiam.
Quod verò attinet ad au­
ctoritatem
acceptam de 7. Met. aimus formam ibi non accipi eſſentiam, aut eſſentiæ partem, ſed
vim
ab efficiente impreſsam, qua mouetur æquè àc ſi præſens eſſet efficiens: non ſecus atque eue­
niat
in iis quæ ſpontè agitantur ſiue accidens ſit & inſtrumentum efficientis, ſiue etiam rei pars
aut
conſequens formam.
Sed hæc quidem ſatis ad obiecta; verùm ad inuenienda ortus princi­
pia
non ſatis, quòd videtur hęc quæſtio reuocare in controuerſi originem formarum de qua &
antiqui
, & iuniores cùm Græci, tùm Latini multa, atque illa quidem egregia pronunciauerunt, ideò
nos
item non grauabimur, hæc eadem pro neceſsitate loci ſubſcribere.
Hæc ergo de origine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index