Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Prop. 88. &
89.
Pro. 93. 95.
& 96.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. XCVIII.
Confirmatur eadem præcedens propoſitio.
ET procùl dubio cenſeri non debet vera cauſą
alicuius effectus illa qua poſita, & non impe­
dita ab excedente vi contraria, non ponitur nihilo­
minùs, nec ſubſequitur effectus, ſed poſita leuitatę
poſitiua in prædicta lignea columna AC infra fluidum
M demerſa, & non impedita à virtute contraria con­
tactus, aut à timore vacui (eò quòd ex conſtructio­
ne hæc multò minor fuerat virtute, & energia leui­
tatis) non ſubſequitur nihilominùs effectus aſcenſus
columnæ in prædicto fluido, igitur leuitas poſitiuą
non eſt cauſa aſcenſus ſursum prædicti ligni in fluido M.
Poſtquam oſtenſa fuit prędicta negatiua propoſi­
tio.
PROP. XCIX.
Demonſtrabitur iam quod neceſſariò admitti debet cum Pla­
tone, & Archimede, quòd corpora omnia, quæ leuia
appellantur ſursùm aſcendunt ab extruſione
fluidorum in quibus innatant ob exceſſum
grauitatis eorumdem.
QVia illa eſt vera cauſa alicuius effectus natura­
lis, qua poſita ſubſequitur effectus, & ablata
pariter effectus tollitur, ſed poſita extruſione facta
à corpore fluido grauiori ſubſequitur effectus aſcen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index