Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1& BG; productiſque lateribus, EH, & GF, rhombus
EBGK per illa conſtitutus, ſimilis eſſet rhombo continen­
ti ABCD: Ideoque GK æqualis oppoſitæ BE, & BG
æqualis EK.
Quare punctum B vtroque motum tranſla­
tum cum eadem proportione æqualitatis, mouebitur motu
mixto ſuper diametrum ipſius rhombi, & quo tempore
transferri deberet in E & in G, transfertur in K, quod eſt
punctum medium diametri BC; cuius reliquum dimidium
conficiet per motum proprium ab E vſque ad A, & alie­
no à G vſque ad D; ita vt tandem reperiatur in C.
Cum
igitur ſpatium BC, vt dicebamus, minus ſit quam ſpatium
AD eodem tempore peragratum à puncto A, difficile vi­
detur qua ratione id poſſit contingere, poſtquam ita rem
ſe habere conſtiterit.
Huius tamen euentus cauſam ſoluendo primam partem
quæſtionis, primamque difficultatem, eam eſſe inquit Ariſto­
teles, quia cum in rhombo duo ſint obtuſi anguli, duo verò
acuti, lationes illæ, quibus fertur punctum, quod ab obtuſo
angulo diſcedit, vt in propoſita figura eſt punctum B, ſunt
inter ſe omnino ferè contrariæ, cum vna, verbi gratia ſur­
ſum penè tendat verſus A, altera verò deorſum verſus D:
Quo fit vt mutuo præpediantur, ac retardentur.
Lationes
verò quibus fertur punctum, quod ab acuto angulo diſcedit
vt A; quamuis diuerſæ in ſe ſint, nullo tamen modo con­
ſtituuntur contrariæ, cum ad eandem ferè partem pergere
teneantur, parumque aut minus ſemper diſtent inter ſe termi­
ni ad quos tendunt.
Quare potius ipſæ ad inuicem iuuan­
tur, quàm aliquo modo impediantur.
Rationi autem con­
ſentaneum eſt, vt punctum contrarijs ferè lationibus ſeſe
impedientibus latum, minori interuallo in eodem tempore
feratur, quàm punctum, quod duabus lationibus ſeſe mutuo
adiuuantibus aſportatur; mirumque propterea non eſſe ſi
hoc maiorem diametrum, illud verò minorem eodem tem­
pore percurrat.
Vnde etiam ſequitur, vt quò acutiores
conſtituantur anguli A, & D, proindeque obtuſiores B,
& C; tardius ac minori interuallo feratur ipſum B; cele-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index