Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 316 > >|
1non à generante ſed a ſua forma immediate mouetur. Ergo
generans ſecundum facultatem eſſentialem nuncupatam, ele
menta non mouet, sed propria elementorum forma ea est à
qua ſecundum eamdem eſſentialem vocatam facultatem ele­
menta moueri ab Auerroe dicuntur.
Reſpondeo, & primo non nulla ponuntur, quibus poſitis,
primo ad argumenti materiam, ſecundo ad eiuſdem formam
reſpondebitur.
Elementorum ergo, quæ non dum genita ſunt,
facultas est in contrarij elementi ſubiecto, vt ſupra diximus,
in quo duæ ſunt ſeu præparationes, ſeu diſpoſitiones (vt.
Auer
rois more loquamur) Præparatio prior ad formam poſterior
ad motum nuncupatur: hæ duæ elementorum præparationes
non in duobus, ſed in vno tantum ſubiecto inueniuntur, quod
est prima materia.
In animalibus præparatio ad formam est in materia pri­
ma, & præparatio ad motum est in eo, quod ex materia, &
ex forma conflatur.
Ambæ elementorum præparationes
aptissimo quodam non temporis, sed ſolius originis, & naturæ
ordine distribuuntur.
Hic illæ eſt, qui inter cauſam & effe­
ctum intercipi ſolet; exempli gratia.
In materia olei ex quo
gignenda eſt flamma, præparatio ad formam ignis, & ad
motum ſurſum, ſimul tempore ſunt; licet ignis materia ordi­
ne originis, atque naturæ prius ad formam, quam ad motum
ſit diſpoſita, id quod apertè ſcriptum reliquit Auerroes libro
quarto de cælo commentatione vigeſimaquinta.
Ratio eſt, quia
ab vno in quantum vnum immediatè non naſcitur niſi vnum,
vt Auctor eſt Ariſtoteles libro ſecundo de generatione par­
ticula quinquageſimaſexta, quod ſi plura ab vno naſcantur,
neceſſe eſt, vt prioris, & poſterioris ordo inter illa intercedat.
Ideo à generante in materia contrarij elementi ſimplicis præ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index