Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur
et numerum servare recens didicere, neque hilo
maiorem interea capiunt dulcedini' fructum
quam silvestre genus capiebat terrigenarum.

nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
suavius, in primis placet et poliere videtur,
posteriorque fere melior res illa reperta
perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
sic odium coepit glandis, sic illa relicta
strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.

pellis item cecidit vestis contempta ferinae
quam reor invidia tali tunc esse repertam,
ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
et tamen inter eos distractam sanguine multo
disperiisse neque in fructum convertere quisse.

tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
exercent hominum vitam belloque fatigant
quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
terrigenas; at nos nil laedit veste carere
purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
dum plebeia tamen sit quae defendere possit.

ergo hominum genus incassum frustraque laborat
semper et in curis consumit inanibus aevom,
nimirum quia non cognovit quae sit habendi
finis et omnino quoad crescat vera voluptas.

idque minutatim vitam provexit in altum
et belli magnos commovit funditus aestus.
At vigiles mundi magnum versatile templum
sol et luna suo lustrantes lumine circum
perdocuere homines annorum tempora verti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index