Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1ſed è pluribus tamen ouis paucos. Suppo­
nunt ignem, ne fimus refrigeretur.
Verùm
non mirum fimi calore edi pullos, cùm ſpon­
tè prodeant fœtus ex ouis, tum crocodilo­
rum, tum ſtruthiocamelorum.
Calor enim
Solis eſt qui generat fimi & gallinæ adiu­
uat.
Igneus cùm nihil generet, remouet quod
obſtat, & prohibet: obſtat autem frigus.
Ergo neque omnia generant, neque maior
pars, ſiquidem, paucioribus tantus calor in­
eſt.
Indigent igitur exiguo calore, non plu­
rimo: ſed exiguus ille ſeruari debet.
Ete­
nim ſi ab ignis calore quod poteſtate viuit,
viuere verè poſſet, non ſolùm in Ægypto,
& Syracuſis, ſed etiam in Germania pulli
ignis auxilio educerentur.
Quippe anima­
lium corpora antequàm perficiantur, poten­

tia ſunt ad animam, eamque ſuſcipere prom­
pta
: cùm verò ſuſceperint, ad ipſas actio­
nes.
Quieſcunt autem per ſe, & hoc quam­
diu durat, ſomnus dicitur: cum verò quieſ­
cunt, quia abeſt obiectum, tunc verè non
quieſcunt, ſed requie potiuntur.
Dum verò
complentur formæ, dumque res generatur,
imperfectas formas, abſque numero ſubit:
ſed quia illæ non agnoſcuntur, niſi per pro­
pria accidentia, ſenſus illarum numerum
haud comprehendit.
Igitur imperfectæ for­
mæ numero ſunt infinitæ, perfectæ autem
in vnoquoque æuo comprehendi numero poſ­
ſunt.
Nam cùm finita ſit materia, & quod
habet animam perfectam, certam quanti­
tatem poſtulet, non poterunt eſſe rerum ſpe­
cies numero infinitæ.
Vtrum verò anima
magis anima ſit alia, ad libros de Arcanis
æternitatis perſcrutari pertinet: hoc enim
in libro de his tantùm tractare propoſui,
quæ veræ demonſtrationi ſubiiciuntur.
Eſt
autem vera demonſtratio, in qua, vt ait

Ariſtoteles, ſenſus his quæ per demonſtra­
tionem probata ſunt, ſubſcribit.
Quamo­
brem hoc in libro, de omnibus altiſſimis
quæſtionibus, tum etiam incertis abſtinui.
Quomodo
animalia
generentur
in materno
vtero.
Quomodo
pullus qua­
ternis pedi­
bus, & aliis
naſcatur.
Ariſtot.4. de
generatione
animalium
cap. 4. in
princ.
Modus fo­
uendi oua
ſine gallina.
Animalium
corpora po­
tentia ad
animam.
De quibus
hic liber
tractet.
3.de genera­
tione animal.
cap. 10.
Cæterùm vt ad generationis principia re­
deam, atque nutritionis, ambo à calido, &

humido fieri, hoc argumento deprehendi­
tur, quòd cum lanei panni extenduntur,
aut diriguntur, primùm quidem madeſcunt,
inde expoſitos igni aptant & trahunt.
Si
igitur arte extenduntur, quæ humida ſunt,
& calida, multò magis natura.
Concoctio
verò à calido ſicciore fit, quàm generatio,
aut nutritio, quòd quæ dulcia ſunt, optimè
etiam concocta: talia autem, vt pepones,
cognoſcuntur amaritudine pediculi, & odo­
re vehementi, & corticis craſſitudine: hæc
autem omnia à ſicco magis fiunt quàm ab
humido.
In corpore autem humano nutritio
ob id optima eſt, quia humidum pinguiſſimum.
Panni lanei
quomodo ex­
tendantur.
Concoctio è
quo.
Melonum
optimorum
indicia.
Conſentit verò totum ſibi, & vt dicebat
Hippocrates, totum tranſpirat & permeat
corpus humanum, adeò vt duo membra ſi­
mul diuerſis motibus, aut temporibus vix age­
re queas.
Vnde temporis menſura conſtantior

duobus membris, quàm vno tantùm moto.
Et contagio inter corpora, animoſque per­
meat: & ex animis in animos affectus, & vi­
tia, & ex corporibus in corpora.
Omnis autem
conſenſus per contactum fit.
Contactus au­
tem quadruplex: aut corpore, vt cute: aut ma­
teria, vt in vlceribus: aut elemento, vt in pe­
ſte: aut radio & ſimilitudine tantum, vt ocu­
lorum.
Manifeſtum eſt igitur qui ſint morbi

contagioſi: circa cutim, vt lepra, pſora, ſca­
bies, vitilige: circa pulmones vlcera, & pe­
ctus, & fauces, & genitalia membra, vt Gal­

lica lues: circa cor & cerebrum, peſtilentes
morbi & oculorum inflammationes.
Sed re­
deo vnde digreſſus ſum.
Vita hominis lon­
giſſima neceſſaria fuit ad omnium contem­
plationem, atque ſcientiam: hæc plerunque
finitur, ſi non antè, annum iuxta centeſimum
atque vigeſimum.
Sed rarò eò abque incom­
modo
magno peruenire contingit: referunt
tamen Moſen ad eam ætatem, abſque detri­
mento perueniſſe.
Siquidem neque oculus
debilitatus eſt, nec excidit dens, quæ duo ma­
ximè incommodo ſenes vexare ſolent: mul­
toque minus mirum eſt, cùm plures ex Iudæis
poſt ipſum ad eam ætatem, licet non adeò
integri, peruenerint.
Moſen enim præter di­
uinitatem præclarum virum, qui tot annis
populum adeò contumacem & rudem rexe­
rit, fuiſſe exiſtimandum eſt, qui legem adeò
vtilem illis tradiderit.
Verùm vitæ longitu­
do Iudæis contingit ob victus rationem, cùm
à ſordidis caueant, & cœli ſub quo olim
degebant temperiem.
Morbi con­
tagioſi.
Vita hominis
anni centum
& viginti.
Moſis laus.
Cur homini
cadant den­
tes ob ætatem
Sed cur dentes hominibus ſenibus cadunt,
cæteris autem animalibus turpes fiunt?
Prin­
cipio plures dentes eſſe neceſſe fuit, ne vno
afflicto, aut exeſo, omnes paterentur.
Deinde
anteriores quòd præciderent, tenuiores &
natu celeriores eſſe oportebat.
Verùm ſic non
facilè perſeueraſſent, propterea cadentes naſ­
ci noluit, poſtremos nequaquam: nam diu­
turnitati anteriorum ſufficiebant, vel ſic.
Si­
ne anterioribus verò cùm ipſi ſcilicet exci­
diſſent, poſtremorum nullus erat vſus.
Ergo
oſſibus ſicceſcentibus radices extenuari illo­
rum neceſſe fuit, nec ſtare poterant, cùm vn­
dique ab oſſe non comprehendantur: qua­
mobrem non plus eſt poſſibile homini den­
tium carere incommodo, quàm ſenio, aut mor­
te.
Porrò ſiccitatem oſſis procurat continuus
labor cerebri, vnde mala coctio, & partium
adiacentium præcox ſenecta: igitur dentes ſca­
bros fieri, & tandem decidere neceſſe eſt.
Decidunt autem ſemel in pueritia denuo naſ
cituri, quoniam radix non excidit.
Eſt enim
oſſi mandibulæ ob illius mollitiem iuncta, in
iam adultis autem plerunque ſimul excidit
etiam radix.
Sed ſi ſolùm frangrantur, & non
abimo rurſus renaſcuntur.
Videntur autem
canibus, & aliis animalibus diuturniores, ac
firmiores, ob vitæ illorum breuitatem.
Ocu­
lorum habetudo fit, quoniam oculi multo, ac
tenui ſpiritu indigent, quorum vtroque ſe­
nectus eſt indiga: cauere tamen & ſe tueri
homo aliqua arte melius ab hoc incommo­
do poteſt, quàm à dentium iniuria.
Dentes
etiam ciborum cauſa deteriores fiunt, aut
meliores: quibuſdam dentes debilitantur, quia
gingiuæ eroduntur, & deficiunt.
Vidi con­
traria ratione hominem, cui ex diuturno vo­
mitu acidi humoris tantùm gingiuæ creue­
rant, vt totos dentes intengerent.
Quo expe­
rimento adducor, cùm nihil tam ſimile huic
humori, vt opinor, quàm acetum cum fæce,
ſi quis os cum aceto, ac fæce nigra colluat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index