Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1quamdiu ſurſum deorſumque libratur: Cogita pondus funependulum
ex chorda tenſa vel arcu.
Nonò, Cur ſi tantulum aëris in fiſtula relinqua­
tur, Mercurius poſt deſcenſum ſubſidat infra C: quia illud tantulum
aëris tum à Mercurio, tum à materia tenſa dilatatur, vnde majus ſpa­
tium occupet neceſſe eſt; ac proinde, vt ſpatium CD explicatur, ita
CI contrahitur; ſecus accidit intruſa aqua, loco aëris; quia aqua, vt
ad compreſſionem, ita ad tenſionem inepta eſt.
Decimò, Cur admoto
preſſè digito ori B, & librata huc illuc fiſtula, illa materia tam cito tran­
ſeat ab extremo ad extremum: nam propter tenſionem, non modò ci­
tiſſimè adducitur, verùm etiam facilè contrahitur, inter fiſtulam &
Mercurium.
Cuncta hæc & alia quamplurima, quæ facilè ſuggeres, in
hac tua hypotheſi explicare poſſem; ſed vnde quæſo iſta materia?
&
quo tandem illa, cùm inclinata fiſtula aſſurgit Mercurius, & totam
implet?
Antim. Vel inde tibi maximoperè obſtrictus ſum, quod ab onere illa
explicandi me liberum eſſe volueris; quæ obiter quidem, clariſſimè ta­
men ſub vnum eundemque adſpectum adduxiſti; reliqua ſi quæ ſuper­
ſunt, perſtringam; ſed ante omnia, declarandum mihi eſt, vnde or­
tum ducat, & quò tandem abeat illa materia tenſa.
Et verò quemad­
modum alij, vt naturales effectus explicent, eorumque indagent cau­
ſas, multa fingunt, quæ ſenſibus minimè ſubjiciuntur, vt ſpiras aëris,
arcus, ramos, æthera, ſubtilem materiam, cochleas magneticas, bul­
las, ſphærulas, ramenta, & motus diverſi generis; licèt nihil horum
videant, aut ſentiant, ſed gratis fortè ſtatuant, ad effectus ſenſibiles
explicandos, quos ex communibus principiis explicari non poſſe ſibi
perſuaſerunt; quidni & mihi aliquid ſimile fingere liceat, vel vt ve­
riùs dicam ſtatuere & ex communibus principiis deducere?
Lico igi­
tur, vt rem paulò altiùs repetam, elementa noſtra pura non eſſe, ſed
omnino mixta, vt omnes mihi facilè concedent; etiam ipſam aquam,
quam bibimus, ipſum aëra quem haurimus; & cùm omne mixtum ex
miſcibilibus conſtet, haud dubiè quælibet mixti pars longè major eſt
parte miſcibilis, totum ſcilicet ſua parte majus; hinc aër per poros
corporum etiam laxiores non ſubit, multò minùs aqua; immo aliqua
corpuſcula aquis ſtygiis inſunt, quæ ſubtilis humoris vehicula in du­
riſſimorum etiam corporum poros ſubeunt, eorumque ſolvunt plexum;
hæc porrò mixta eſſe, nemo inficias eat; igitur longè minores ſunt par­
tes miſcibilium, ex quibus illa conſtant.
Cùm autem ad multum natu­
ræ vſum, tenuis quædam materia, quæ ad purum aëris elementum lon­
gè propiùs accedit, quàm aër, qui nos ambit, neceſſaria eſſet, illam
haud dubiè omiſſam fuiſſe, ac deſiderari nemo dixerit; & vt ſunt præ­
cipui tres corporum ſtatus, duri ſcilicet, ſeu concreti, liquidi & ſpira­
bilis, nec non innumeræ ſub quolibet genere ſpecies; nihil obſtat, quin
aliquæ ſint corporis ſpirabilis ſpecies, quæ longè majorem tenuitatem
præ ſe ferant.
Chryſocom. Non video, quem vſum neceſſarium huic ſubtili ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index