Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
rum ſcripta legimus.
Aliqui enim putarunt formas eſſe tanquam idearum imagines, velut Pla­
tonici: quapropter eas dixerunt eſſe neceſſarias ob multas cauſſas quidem, ſed quia nos hîc de
ortus initiis agimus, eas tractabimus, quantum pertinet ad propoſitum.
Igitur illi ideas requiri
voluerunt ad id, vt generatio rerum abſolueretur.
cauſſę quæ illos mouerunt ad ponendas ideas,
hæ fuerunt: eorum ſimilitudo quæ numero differunt, quæ extare non poſſe videbantur, niſi quod­
dam principium ſeparatum commune foret, vnde ipſius imagines pluribus.
non ſecus àc ab eo­
dem annulo pluribus ceræ fruſtulis, imago Magniducis imprimeretur.
Quin etiam ſiquid ab
arte faciendum ſit, exemplar in artificis mente pręcedere oportet à quo forma ſcamni, ſanitatisúe
in materia producatur.
Hæc ſententia variis de cauſsis variiſque. locis exploſa fuit ab ipſo Ariſto­
tele, & quantum eſt de re noſtra (nam de cęteris ſuo loco dicetur) abſurdum ſanè & fabuloſum
videtur, quòd natura in ideas intuens corporearum rerum formas effingere ſoleat.
Neque ne­
ceſſe eſt, vt commune ſit principium ſimilitudinis quæ inter multa extat: quandò vnumquodque
ſingulare ſit actu, & habeat in ſe principium, id verò forma, quod ſuapte natura communicari
queat.
ita enim fit id quod eſt poteſtate, ab eo quod eſt actu, ſingulare à ſingulari, quia vel con­
ſimilem formam in materia deponat, vel ex eius poteſtate exprimat, & quaſi extundat.
Neque
aliter efficit ipſa natura quàm faciat artifex: quippe qui in mente rei faciendæ formam habeat,

quam per manus & alia inſtrumenta poliendo materiam, ipſi imponit.
Sicut ergo ex forma quę
ineſt in mente artificis (hoc enim differt à forma naturali, quòd eſt actu cognita) fit ſcamni for­
ma in ligno; ſic ex hominis forma quæ poſita eſt in materia Sophroniſci, Socratis forma produ­
citur, ſine vllo idearum interuentu.
Cùm igitur neque ſenſui tale principium ſubiiciatur, neque
ratio conuincat, aut ideas eſſe negabimus, aut ſaltem ad rerum generationem non neceſſarias eſſe
fatebimur.
Itaque tranſeamus ad alia. Anaxagoras omnia in omnibus latitare dicens per ſe­
cretionem ſimilium partium quidque oriri profeſſus eſt, quod item ab Ariſtotele 1. Phyſ. ſubla­
tum è medio fuiſſe ſcimus.
Auicennas datorem quendam formarum excogitauit quem ipſe po­
nebat mentem decimę claſsis, appellabat autem ſua lingua Cholcodeam, in quo etiam parum à
Themiſtio, & Ioanne Grammatico diſcedere perſpicitur.
iſti enim omnes vno ore prædicarunt
ex vniuerſæ διμιουργιας (ſic enim opificis primi officium vocant) formas emanare, & ab vno quo­
dam primo opifice proficiſci, quod etiam acceptum eſt alicubi à Pomponatio, qui item, cum cę­
teroqui vir eſſet exquiſitiſsimi iudicij, & Peripateticus celeberrimus, exiſtimauit inſuper ſe con­
cludere poſſe propoſitum ſuum Ariſtotelis auctoritate ab exemplo nimirùm imperatoris & exer­

citus, a noſti omnia. proptereà quoque adiiciebat Ideas ea ratione poſſe defendi in Schola Peri­

patetica.
Conſilium noſtrum non eſt nunc confutandi formas, & ideas in mente diuina: quan­
do id erit negotij ſublimioris, de quo aliàs; præſertim cùm etiam in hac noſtra methodo ſimus
diſſerturi; quemadmodum vniuerſa proficiſcantur à primo motore, atque declaraturi longè alium
eſſe ſenſum exempli illius, atque ordinem illum qui ab Ariſtoteles conſtitutus eſt, quàm vulgò
ſoleat accipi.
Sed planè abſurdum mihi videtur Ariſtotelem, qui monſtrarit nullam eſſe neceſ­
ſitatem Idearum, nec ad ſcientiam faciendam, neque ad rerum procreationem, & de illis cum ho­
noris præfatione locutus ſit, demum 12. Met. vbi tantis elogiis ornat, & amplificat diuinam ma­
ieſtate vniuerſum mundanæ prouidentiæ pondus Ideis attribuiſſe, quæ'nam etenim inconſtantia
foret tanti philoſophi?
Prętereà videmus Ariſtotelem ſæpiſsimè teſtari: Omne quod fit ab vni­
uoco fieri, & in pluribus à ſimili, & id quod eſt poteſtate, fieri actu ab eo quod eſt actu.
Ex quo
item effectum eſt, vt cùm Plato quoque ideas cum ſingularibus non ὁμονύμους .i.
non ambiguas,
ſed eiuſdem rationis eſſe vellet, & tamen æternas, cum indiuidua cęteroquin interirent; confuta­
tus fuerit, quandò æternum ſpecie diſtat à mortali.
b Tùm etiam, quòd ab eo quod à materia ſecre­


tum eſſet, materia concretum fieri poſſe non appareret: eius enim quatenus huiuſmodi, functio­
nes eſſe citra materiam.
Quocirca ſaltem in pluribus fit id quod fit, non à Cholcodea, non ab
ipſo D. O. M. ſed ab his noſtratibus quæ ſunt actu.
Non negat tamen ab illo omnia, ſeu proxi­
mè, ſeu remote proficiſci, ſed complures ex his formis ab eo ſine auxilio cauſſarum poſteriorum
permanare prorſus inficiatur Ariſtoteles.
At hoc non dubitatur nunc: illud dubitatur, quem­
admodum
agentia apud nos efficiant ſibi ſimilia, & res eò denique proceſsit, vt melioris notæ phi­
loſophi ad Auerroëm accederent qui pluribus locis teſtatur actionem agentis, nil aliud eſſe quàm
extrahere rem de poteſtate ad actum: id quod Zimara inter Auerrois ſectatores non ignobilis,
ſaltem à pleriſque tritus, & in pleriſque receptus, & poſt ipſum Fernelius libro de abditis rerum
cauſsis ſic declararunt.
quòd eſſet facere compoſitum in actu exiſtentiæ, id quod erat in potentia
ſubiectiua, vt aiunt, & patibili: quia ſcilicet agens ita immutet materiam quæ eſt in potentia, vt
eam ſic afficiat, quòd ex illa educatur, eliciatur, exprimatur, & erumpat quodammodo forma,
& per conſecutionem ipſum compoſitum.
hoc autem ſi originis ordinem intuearis ſimpliciter.
Noſti enim Scotum voluiſſe quoque compoſitum perfectionis ordine anteire. Maiore cum di­
ligentia rem hanc Fernelius explicauerat hoc modo.
pręparari materiam ad formam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index