Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Fit quoque, ut ipsius plagae vis excitet ignem;
Frigida eum venti pepulit vis missa sine igni:
Nimirum quia cum vehementi perculit ictu,
Confluere ex ipso possunt elementa vaporis;
Et simul ex illa, quae tum res excipit ictum:
Ut lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis;
Nec quod frigida vis sit ferri, hoc secius illa
Semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.

Sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
Opportuna fuit si forte, & idonea flammis.

Nec temere omnino plane vis frigida venti
Esse potest, ex quo tanta vi immissa superne est,
Quin prius in cursu si non accenditur igni;
At tepefacta tamen veniat commixta calore.

Mobilitas autem fit fulminis, & gravis ictus;
Et celeri forine percurrunt Fulmina lapsu;
Nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
Conligit, & magnum conamen sumit eundi.

Inde, ubi non potuit nubes capere inpetis auctum;
Exprimitur vis, atque ideo volat impete miro:
Ut validis quae de tormentis missa feruntur.

Adde quod e parvis, & levibus est elementis;
Nec facile est tali naturae obsistere quidquam:
Inter enim fugit, ac penetrat per rara viarum.

Non igitur multis offensibus in remorando
Haesitat.
hanc ob rem celeri volat impete labens.
Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
Omnia nituntur: cum plaga sit addita vero,
Mobilitas duplicatur, & impetus ille gravescit:
Ut vehementius, & citius, quaecumque morantur
Obvia discutiat plagis, itinerque sequatur.

Denique, quod longo venit impete, sumere debet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index