Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1admixta creta albenti. Claui ex ære minus conferueſcunt:
leduntque minus erugine.
Plumbum ſtercore allitum uitia
tur.
Idcirco prouidendum / ne ſtationes habeant, quibus ſe
ſe apte recipiant aduolantes: aut denſior illic materia ſubſti
tuenda eſt: ubi ſtercus cadens accumuletur.
In ſummo ad tem
plum
Salomonis refert Euſebius catenas extenderant: qui
bus uaſa penderent ænea. cccc. quorum sonitu alites fugaren
tur.
In tectis quoque ornantur faſtigia et ſtillicidiorum labra et
anguli.
Apponuntur enim pilæ / flores / ſtatuæ / bigæ / et eiuſmodi
de quibus membratim dicemus ſuo loco.
Nunc quod quidem to
tum
genus iſtiuſmodi ornamentorum complectatur amplius nihil
occurrit: niſi ut aptis locis quæque operi condicant apponatur.
Apertionum ornamenta plurimum operi afferunt iucundita
tis atque dignitatis.
Sed habent difficultates et graues et mul
tas: quibus non niſi magna artificis diligentia et graui im
penſa prouideatur.
Lapidibus enim indiget uaſtis / integi is/
comparibus / elegantibus / raris: que omnia neque facile inue
nientur / neque tractantur / diriguntur / dolantur / componun
tur penitus ad arbitrium.
Negaſſe architectos aiebat Cicero
columnas poſſe ad perpendiculum ſtatui: quod ipſum cum fir
mitatis cauſa tum etiam uenuſtatis gratiam in apertionibus omnino neceſ
ſe eſt.
Sunt et alia incommoda: ſed omnibus quoad ingenium vale
bit prouidebimus.
Apertio natura ſui peruia eſt: ſed interdum
paries parieti quaſi pellis ueſti affulcitur: quoddamque fingitur
apertionis genus non paruum: ſed percluſum obiecto pariete: quod
quidem no inepte ea re affictum nuncupabitur.
Hoc genus
ornamenti uti et cætera pleraque omnia ornamenta corroboran
di
opis et minuendæ impenſæ gratia a fabris tignariis primo
inuentum eſt.
Id lapicidæ imitati egregiam operibus uenuſtatem
attulere.
Quiduis horum pulchrius erit / ſi habebit oſſa inte
gra unico ex lapide.
Proximum erit / cum ita cunctas habebit
partes: ut non appareat ubi iunctæ ſint.
Veteres maximos
columnarum cæterorumque oſſium lapides etiam affictis apertioni
bus prius erigebant: inque ſuis baſibus ſtatuebant quam parietem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index