Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Vel inde tibi maximoperè obſtrictus ſum, quod ab onere illa
explicandi
me liberum eſſe volueris; quæ obiter quidem, clariſſimè ta­
men
ſub vnum eundemque adſpectum adduxiſti; reliqua ſi quæ ſuper­
ſunt
, perſtringam; ſed ante omnia, declarandum mihi eſt, vnde or­
tum
ducat, & quò tandem abeat illa materia tenſa.
Et verò quemad­
modum
alij, vt naturales effectus explicent, eorumque indagent cau­
ſas
, multa fingunt, quæ ſenſibus minimè ſubjiciuntur, vt ſpiras aëris,
arcus
, ramos, æthera, ſubtilem materiam, cochleas magneticas, bul­
las
, ſphærulas, ramenta, & motus diverſi generis; licèt nihil horum
videant
, aut ſentiant, ſed gratis fortè ſtatuant, ad effectus ſenſibiles
explicandos
, quos ex communibus principiis explicari non poſſe ſibi
perſuaſerunt
; quidni & mihi aliquid ſimile fingere liceat, vel vt ve­
riùs
dicam ſtatuere & ex communibus principiis deducere?
Lico igi­
tur
, vt rem paulò altiùs repetam, elementa noſtra pura non eſſe, ſed
omnino
mixta, vt omnes mihi facilè concedent; etiam ipſam aquam,
quam
bibimus, ipſum aëra quem haurimus; & cùm omne mixtum ex
miſcibilibus
conſtet, haud dubiè quælibet mixti pars longè major eſt
parte
miſcibilis, totum ſcilicet ſua parte majus; hinc aër per poros
corporum
etiam laxiores non ſubit, multò minùs aqua; immo aliqua
corpuſcula
aquis ſtygiis inſunt, quæ ſubtilis humoris vehicula in du­
riſſimorum
etiam corporum poros ſubeunt, eorumque ſolvunt plexum;
hæc
porrò mixta eſſe, nemo inficias eat; igitur longè minores ſunt par­
tes
miſcibilium, ex quibus illa conſtant.
Cùm autem ad multum natu­
vſum, tenuis quædam materia, quæ ad purum aëris elementum lon­
propiùs accedit, quàm aër, qui nos ambit, neceſſaria eſſet, illam
haud
dubiè omiſſam fuiſſe, ac deſiderari nemo dixerit; & vt ſunt præ­
cipui
tres corporum ſtatus, duri ſcilicet, ſeu concreti, liquidi & ſpira­
bilis
, nec non innumeræ ſub quolibet genere ſpecies; nihil obſtat, quin
aliquæ
ſint corporis ſpirabilis ſpecies, quæ longè majorem tenuitatem
præ
ſe ferant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index