Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1paratio eſt ad formam, & ad motum: hæ duæ præparationes
in actum tamen ſimul duci non poſſunt, niſi ordo prioris, &
poſterioris inter illas interceſſerit origine ſaltem, & natura,
& ſi non tempore.
Primo generans formam, quodammodo
mouens eſſe videtur, efficit enim primo formam, & cum for­
ma ſecundo motum facit: perindeac illæ, qui Amphoram
primo construit, efficit ſecundo vt vinum continere valeat:
hic tamen or do prioris, & posterioris non est ordo temporis,
ſed naturæ & originis.
His conſtitutis ad argumenti materiam
reſpondetur.
Auerroes cum elementa ſecundum facultatem
eſſentialem à generante moueri dixit, non de ſecunda præpa­
ratione ad motum, sed de prima, quæ eſt ad formam, est intelli­
gendus, quia generans elementum elemento dat formam, &
cum forma ea omnia liberalissimè largitur, quæ formam ne­
ceſſariò conſequuntur, vt est motus.
Cum de eadem eſſentiali
facultate non à generante, sed à propria forma, elementum
moueri aſſeruit, id est omnino verum, ſi ſecundæ præparatio­
nis, quæ est ad motum, ratio habeatur: hæc à generante ad
actum immediatè non ducitur, sed mediante forma, à qua hæc
ſecunda præparatio ad actum immediatè transfertur: ſecun­
dum ergo facultatem eſſentialem elementum ab vtroque prin
cipio mouetur, à generante mediante forma, & à forma im­
mediatè, & vtraque præparatio est in materia contrarij ele­
menti, sed habit a ratione prioris præparationis à generante
elementa moueri dicuntur, habita ratione poſterioris præpa­
rationis, elementa à propria, naturalique eorumdem forma
mouentur: idque ſecundum facultatem eſſentialem eſt intel­
ligendum, ſemper habita ratione ordinis illius, qui non eſt tem
poris, sed originis, & naturæ.
Hæc ad materiam, nunc ad formam; inficianda conſequen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index