Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſus nimirùm ſolidi minùs grauis in eo demerſi, &
quotieſcumque prædicta extruſio tollitur, aut im­
peditur, aufertur quoque vetaturque aſcenſus præ­
dicti corporis ſolidi, igitur neceſſariò prædicta ex­
truſio grauioris fluidi ambientis eſt vera, & legitima
cauſa aſcenſus eorum corporum, quæ leuia appellan­
tur
; ſic quia in hypotheſi in propoſitione 97 expoſi­
ta extruſio aquæ, vel hydrargyri tollitur, & impedi­
80[Figure 80]
tur, cùm fluidum M interlabi,
aut excurrere non poſſit infra
baſim AB prædictæ columnę ob
arctam connexionem contactus
baſis AB cum fundo putei DE,
licèt ambiens fluidum multò gra­
uius ſit prædicta columna lignea,
& in tali caſu columna ſursùm
in fluido non aſcendit.
E contrà
quotieſcumque extruſio fieri poteſt, ſcilicèt quoties
fluidum M excurrere poteſt infra baſim AB ob con­
cuſſionem, vel minimam dilatationem ſuperficierum
ſe tangentium, ſeù ob tranſitum per fiſſuram, aut fo­
ramen aliquod collaterale, tunc ſubſequitur effectus
aſcenſus prædictæ columnæ, igitur neceſſariò extru­
ſio facta à grauiori fluido M eſt vera cauſa ſublima­
tionis, & aſcenſus prædicti ligni in fluido, quod fue­
rat oſtendendum.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Et hìc ſummopere animaduertendum eſt, hallucina­

tionem pendere ex eo quòd tribuitur effectus noņ
veræ cauſæ, ſed alij imaginatæ, quoniam quotieſcun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index