Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1etiam ad eoſdem interea modis aliis quamplurimis
agendos.
Et quia, in quamcunque partem ita moveri
coeperint, pergunt poſtea quantum poſſunt, ſecundùm
lineas rectas, vel à rectis quam-minimùm deflectentes:
hinc ſit ut hi globuli coeleſtes, particulis tertii elementi,
corpora omnia tertiae Terrae regionis componentibus,
immifti, varios in iis effectus producant, quorum tres
praecipuos hîc notabo.
XV.
De actionibus, quarum
ope iſta corpora ge­
nita ſunt; ac primò
de generali globulo­
rum coeleſstium motu.
25
30
5

Primus eſt, quòd pellucida reddant ea omnia cor­
pora terreſtria quae liquida ſunt, & conſtant particulis
tertii elementi tam tenuibus, ut globuli iſti circa ipſas
in omnes partes ferantur.
Cùm enim per iſtorum
corporum meatus hinc inde aſſidù moveantur, vimque
habeant eorum particulas ſitu mutandi, facilè ſibi vias
rectas, ſive rectis aequipollentes, & proinde transferen­
dae actioni luminis idoneas, in illis efformant.
Sicque
omnino experimur, nullum eſſe in Terrâ liquorem pu­
rum, & tenuibus particulis conſtantem, qui non ſit pel­
lucidus.
Quantum enim ad argentum vivum, craſſiores
ſunt ejus particulae, quàm ut globulos ſecundi elementi
ubique circa ſe admittant; quantum verò ad atramen­
tum, lac, ſanguinem, & talia, non ſunt liquores puri,
ſed plurimis pulviſculis durorum corporum inſperſi.
Et
quantum ad corpora dura, obſervari poteſt ea omnia
eſſe pellucida, quae dum formabantur & adhuc liquida
erant, pellucida fuerunt, quorumque partes retinent
eundem ſitum, in quo poſitze ſunt à globulis materiae
coeleſtis, dum circa ipſas nondum ſibi mutuò adhaerentes
movebantur.
Contrà verò illa omnia eſſe opaca, quo­
rum particulae ſimul junctae & connexae ſunt à vi aliquâ
externâ, motui globulorum coeleſtium ipſis immiſtorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index