Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1tione nos operam luſiſſe non puto; facilè
enim in eam ſententiam delabi quis poſſet,
vt ſibi perſuaderet ab incluſis terræ halitibus
atque ignibus tantum demi grauitatis, vt illa
intrà aquam leuior eſſet ſecundùm ſpeciem:
quæ quidem vnica eſt innatationis cauſą.

Niſi quis fortè ex eorum numero, qui la­
minam metallicam ratione figuræ in mul­
tam latitudinem explicatæ, ideòque diffi­
ciliùs, (vt ipſi quidem loquuntur) ſubie­
ctam aquam diuidentis, innatare cenſent,
ambigeret pariter, an idem terræ quoquę
contingere poſſet.
Merſ. Errorem hunc iamdudum aureo
illo tuo de Innatantibus libello profligaſti;
Galilæe: vixque puto aliquem ſupereſſe, qui
cramben hanc recoquat, præter eos, quos
iuuat ex antiquioribus tantùm codicibus ru­
dioris ſæculi puluerem colligere.
Nihil Gul­
dino, nihil mihi eſt cum huiuſmodi homi­
num genere commercij: quapropter miſſos
illos prorsùs faciamus: quamuis enim motui
tarditatem aliquam inferre poſſit figura, im­
pedire tamen omninò non poteſt, ſi illa qui­
dem per ſe reſpiciatur; quod ſi ea fuerit cor­
poris grauis figura, quæ leuioris aeris partem
ſecum deferat, aeri vtique non figuræ tri­
buenda eſt innatatio, quatenus ex aere, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index