Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1midio conſequi aliud In­
commodum: non repugnaui ego ſimiliter, quin tuo modo
oſtendiſſes; imò & expreſsè admiſi incommodum,
quaſi à te oſtenſum; & excepi ſolùm nihil eſſe, quod ma­
gis principij falſitatem proderet, quàm tot repugnantium, at­
que abſurdorum capitum deductio.
An ergo etiam illeic
negaui te dicere quæ diceres, aut demonſtrare, quæ de­
monſtrares: & non potiùs ſemper in eo ſolùm fui, quòd
cognitus error à te in ſeipſo, & in conſequente multi­
plici incommodo; non foret tamen perſpectus in
cauſſa, ſeu in principio antecedente: eo modo, quo po­
teſt deformitas pueri agnoſci, & probro haberi ab eo,
qui poteſt non agnoſcere eſſe ſe illius parentem; & fami­
liare illud eſt, mutato nomine, de te fabula narratur? Verum
hæc ſatis, vt inde conſter, tua-ne fuerit iuſta quercla.
Vt porrò ex tuis etiam, & Galilei principiis rem euincam,
& eapropemodum omnia, quæ tam acriter nobis obiectas, &
tanquam abſurda tantopere inſectaris, tibi nobiſcum eſſe
communia demonſtrem.
Concipe in triangulo ABC, &
in eius latere AC parteis æqualeis non iam
43[Figure 43]
ſpatij, ſed temporis AD, DE, EF, &c.
& in D acquiſitum quem volueris gra­
dum velocitatis, expreſſum linea DG; erit
ex tuis, & Galilei principiis acquiſitus in
E gradus ſecundus expreſſus linea EH, ſic­
que velocitas in E, dupla erit velocitatis in
D.
Quamobrem igitur aggreſſus ar­
gumentari ad hominem, & demon­
ſtrare tanta volens aduerſus Galileum,
ac me, in ipſo limineaberras?
Scilicet neque Galilei,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index