Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (184) of 300 > >|
211184De Mundi Fabrica,
Verum Aſtronomicas rationes, & quidem fortiores afferamus, eas nimirum quæ à parallaxibus petuntur.
Primus modus indagandæ parallaxeos eſt hic. ſi ſtella in diurna conuerſione ſeruauerit ſemper eandem di-
ſtantiam
a vicinioribus ſtellis, ideſt, tam propè horizontem, quam propè verticem, nullam exhibet paralla.

111[Figure 111] xim.
ſi verò diſtantiam variat parallaxim habet. Exemplo ſit figu.
ra, in qua terra E F. I K. cælum ſtellæ nouæ obſeruandæ H L G
meridiano
in firmamento deſcriptus.
L, polus arcticus circa quem
ſtella
noua gybat.
Loca eius obſeruata erant in meridiano, in eo
enim
modo apparebat humillima, vt in B, inferiori;
modo altiſſi-
ma
vt in B, ſuperiori.
obſeruator ſit in E, ſuperficie terræ: ſi igitur
ſtella
obſeruanda fuerit infra firmamentum in gyro I K, obſerua-
tor
eam videat primo in B, inferiori in firmamento eritque B, lo-
cus
verus viſus, verus vero ſit A, &
ducatur linea F A: erit igitur
arcus
B A, parallaxis ſtellæ.
ſit etiam apud ſtellam C, fixam. poſtea
ob
conuerſionem diurnam quando ſtella erit in I, apparebit in al-
tero
B, altiſſima, eritq;
eius locus verus A, ſupra B, viſum, vt prius;
ſed
tamen propinquior eidem ſtellæ C, quæ modo infra A, erit, ſed
vicinior
loco viſo B.
hæc autem diſtantia inter B C, erit nunc mi-
nor
, quia vt alias dictum eſt, parallaxis B A, minor eſt propè verti-
cem
, quam propè horizontem.
quod quidem euenit ſi ſtella ſit in-
fra
firmamentum.
ſi verò ſtella obſeruanda ſit in ipſo firmamento-
vtin
B, vbi apparet, retinebit ſemper eandem diſtantiam ab affixa C, tam infra polum, quam ſupra.
ratio eſt,
quia
linea viſiua E B, nullibi ſecabit linea F A, ſed in firmamento vtraque ſeparatim deſinet, ideſt, nulla erit
parallaxis
, quæ ſtellam B, nouam, ſtellæ fixæ C, apud verticem magis vniat, quàm apud horizontem, vt fi-
guram
conſideranti patet.
quoniam verò ſtella noua anni 1572. ſeruauit ſemper eandem diſtantiam ab ijſdẽ
vicinis
ſtellis, tam propè horizontem, quam propè verticem, ideo nullam habebat parallaxim, &
conſequen-
ter
altiſſima erat à medio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index