Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 360 > >|
1neque mea ſententia eſt, acquiſitum in E gradum ſecun­
dum exprimi lineâ EH, ſed huius lineæ dimidio ſo­
lum: ſiquidem tota linea EH non ſecundum modò
gradum exprimit, acquiſitum abvſque D, verùm etiam
primum acquiſitam ab vſque A, ipſumque iunctum
cum ſecundo.
Concludeſ ne igitur velocitatem tempore DE acquiſi­
tam duplam eſſe velocitatis acquiſitæ toto tempore AD?
Non; ſed acquiſitam toto tempore AE: ita vt tem­
pore AD acquiratur vnus velocitatis gradus, & illo
perſeuerante, æquiualentéque duobus, quantum ad
ſpatia ſuperanda tempore æquali attinet, acquiratur
interim alius ſuccedente tempore DE, qui cum eo
iunctus fiat aggregatum, quod ſit ipſius duplum, vt
deductum ſuperiùs eſt.
Hoc certè, ſi conceſſeris, cùm tempora AD, & DE
ponantur æqualia, neceſſe omnino fuerit, vt etiam spatia
æqualibus illis temporibus emenſa inter ſe ſint, vt velocita­
tes: acproinde vt spatium ſecundo tempore DE decurſum ſpa­
tii tempore AD tranſmißi præcisè ſit duplum: non autem (vt
ſtatuit Galileus) triplum.
Si conceſſero? inquis, atqui vides vt iam negârim, nec
me negaturum ignoraſſe potes: cùm ab initio vſque
controuerſiæ, & à primis illis Reſponſionis articulis
non alia ratione exhibuerim opinionem intelligen­
dam; adeò proinde, vt ſi ipſe proſequi velles vlterius,
argumentando ad hominem, contentus eſſe non de­
bueris ſola hac interrogatione, & conceſſionem ſup­
ponere, quam iure à me non obtineres: ſed ſuppoſita
negatione, vrgere in me aliquid, quod appoſitum ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index