Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1teriæ aſſignare poſſis, niſi ſaltem aliqua fingas, & gratis adſtruas.
Antim. Nihil fingo, nihil adſtruo, quod ex communibus principiis
non deducatur; & primò quidem, certum eſt, corpori etiam graviſſi­
mo & denſiſſimo poros ineſſe; nullum enim eſt corpus durum ſine
poris; pori autem illi vacui non ſunt, iuxta naturæ inſtitutum; de quo
ſupra; aliqua igitur materia pleni, quæ certè aëre longè ſubtilior ſit,
immo ſit ipſe aër purior, id eſt, mixtum aëreum, ſeu ſpirabile, ad pu­
rum elementum aëris propiùs accedens, quàm noſter aër, addere poſſem
ſonorum rem, quæ vix ſine illa materia ſubtili explicari poteſt.
Chryſoc. Multi ſanè non admittunt quintam illam eſſentiam, quæ
vix ab æthere diſtinguitur; & verò vt atomos illas democriticas nun­
quam probavi, ita nec ſententia quorumdam Peripateticorum; ſeu po­
tiùs Platonicorum, qui neſcio quam eſſentiam ætheream ab iis quin­
tam appellatam, eamque, vt nonnullis viſum eſt, animatam poſuerunt,
mihi vnquam arriſit.
Antim. Mentem meam reverà non capis, Chryſocome, nullam enim
quintam eſſentiam approbo, nullum corpus ſtatuo, quod vel ſimplex
elementum non ſit, vel ex elementis compoſitum; nempe hæc ſubtilis
materia, cujus multiplici vſu natura indiget, ex aëre humore, igne,
ac terra compoſita eſt, quanquam ad aëra purum propiùs accedit; alius
autem illius vſus eſt, præter illos quos ſupra indicavi, vt ad tenſionem
& compreſſionem corporum multum conferat, vnde fortè aër compreſ­
ſionis ac tenſionis præ cæteris corporibus patiens eſt, quia multa ineſt
aëri, immo aëris craſſiores & majores partes in dicta materia quaſi in
medio natant, eiuſdem ferè cum eo gravitatis: Itaque ſuppoſita illa
materia, cujus maxima pars aëri commixta eſt, vnde hic tam facilè com­
primi & dilatari, ſeu tendi poſſit, ratione ſcilicet hujus materiæ, alia
verò intra poros omnium corporum latet, ex quibus citra tenſionem
educi non poteſt; tendi porrò non poteſt abſque vi, ſeu ponderis, ſeu
alterius potentiæ motricis applicatæ; vtrumque experimento proba­
tur, primum quidem in fiſtula BD, nempe Mercurius ſubducto digito
deſcendens educit ex vitro; immo & ex ſe ipſo quaſi ex propriis viſceri­
bus, materiam illam, quæ cum poros vitri non deſtituat, alioquin vacui
manerent, eam tendi ac dilatari neceſſe eſt, vt totam vacuitatem CD im­
pleat, alterum verò in embolo, qui magna vi ex vaſe clauſo, cui congruit,
educitur.
Auguſtin. Quot & quantæ difficultates quaſi turmatim ſeſe mihi ob­
jiciant, vix ac ne vix quidem dicere valeo.
Antim. Libenter eas excipiam; ſi enim ſolvendo non ſim, facilè ſen­
tentiam mutabo; expone igitur illas, Auguſtine, rem enim gratiſſimam
mihi feceris.
Auguſtin. Primo loco illam expono, quæ longè difficillima mihi vi­
detur; ſi enim Mercurius ideò deſcendit ex CD in CI, quia ſuperat re­
ſiſtentiam prædictæ materiæ, ne dilatetur, ſeu tendatur; cur igitur vt
magnum pondus prædictam materiam valdè tendit; ita minus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index