Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 et certa ratione geri rem atque ordine certo.
Iam validis saepti degebant turribus aevom
et divisa colebatur discrataqe tellus.
iam mare velivolis florebat puppibus; urbes
auxilia ac socios iam pacto foeder habebant
carminibus cum res gestas coepere poetae
tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta.

propterea quid sit prius actum respicere aetas
nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
Navigia atque agri culturas moenia leges
arma vias vestes et cetera de genere horum,
praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
carmina picturas, et daedala signa polire,
usus et impigrae simul experientia mentis
paulatim docuit pedetemtim progredientis.

sic unumquicquid paulatim protrahit aetas
in medium ratioque in luminis erigit oras.
namque alid ex alio clarescere et ordine debet
artibus, ad summum donec venere cacumen.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index