Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1attollerent. Prudenti ſane conſilio. Nam patebat uſus machi
narum expeditior: et perpendicula liberiora captabantur.
Ad perpendiculum columna ſtatuetur ſic in baſe / et ima in
columna: et in ſummo centra circulorum notabuntur.
In cen
tro baſis acus ferreus plumbo affirmabitur.
Centrum uero
imæ columne perforabitur / quoad acum extantem ex baſi in
tra ſe concipiat.
Supra uerticem machinæ annotabitur pun
ctum: a quo perpendiculum in medium cadat baſis acum.
His paratis non erit difficile pellere ſummum columnæ ſca
pum: ut ſui circuli centrum puncto annotato ſubſtituar ex
perpendiculo.
Didici ex ueterum operibus complanari poſſe
marmora teneriora iiſdem ipſis ferramentis: quibus et ma
teria abradatur.
Illud etiam obſeruarunt / ut rudes adhuc la
pides aſtruerent ſolis dolatis capitibus lapidum et labris:
quæ in opere mutuo iungerentur: obſtructo uero ex opere
poſtea quod rude aderat dedolabant atque leuigabant.
Credo
id quidem: ut periculis machinarum quam minimum poſſent
impenſæ committerent.
Grauius enim diſpendium ex terſo
et plane abſoluto lapide accepiſſent / ſi caſu aliquo diffractum
fuiſſet quam ex incohato.
Adde quod temporibus conſultiſſime pro
ſpiciebant.
Aliud enim tempus eſt operis aſtruendi: aliud
ueſtiendi atque expoliandi.
Affictorum operum duo ſunt ge
nera.
Vnum quod ita adhæret parieti / ut quota ſui pars in
terlateat / et quota promineat ex pariete.
Aliud quod totis
columnis ex pariete ſolutum exit: et porticum imitari uo
luiſſe præ ſe fert.
Illud ea re prominens: hoc expeditum nun
cupetur.
In prominentibus erunt columnæ aut rotundæ aut
quadrangulæ.
Prominere oportet rotundas ne plus / ne item
minus ſemidiametro.
Quadrangulas ne plus parte ſui late
ris quarta / ne minus ſexta.
In expeditis columnæ nuſquam plus
quam totis baſibus et parte amplius quarta ſecedent a pariete:
nuſquam minus quam ut tota columna et baſis exeat ex parie
te.
In his autem quæ totis baſibus et quarta ſecederint
quadrangula ex pariete columna prominens reſpondeat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index