Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001710">
                <pb xlink:href="079/01/254.jpg" pagenum="205"/>
              Mobilitatem, etiam atque etiam, quae crescit eundo,
                <lb/>
              Et validas auget viris, & roborat ictum.</s>
              <s id="s.001711">
                <lb/>
              Nam facit, ut quae sint illius semina cumque,
                <lb/>
              E regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
                <lb/>
              Omnia coniciens in eum volventia cursum.</s>
              <s id="s.001712">
                <lb/>
              Forsan & ex ipso veniens trahat aere quaedam
                <lb/>
              Corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.</s>
              <s id="s.001713">
                <lb/>
              Incolumisque venit per res, atque integra transit
                <lb/>
              Multa, foraminibus liquidus quia trameat ignis:
                <lb/>
              Multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
                <lb/>
              Corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.</s>
              <s id="s.001714">
                <lb/>
              Dissoluit porro facile aes, aurumque repente
                <lb/>
              Confervefacit; e parvis quia facta minute
                <lb/>
              Corporibus vis est, & laevibus ex elementis;
                <lb/>
              Quae facile insinuantur, & insinuata repente
                <lb/>
              Dissoluunt nodos omnis, & vincla relaxant.</s>
              <s id="s.001715">
                <lb/>
              Autumnoque magis stellis fulgentibus apta
                <lb/>
              Concutitur caeli domus undique, totaque tellus;
                <lb/>
              Et cum tempora se veris florentia pandunt.</s>
              <s id="s.001716">
                <lb/>
              Frigore enim desunt ignes, ventique calore
                <lb/>
              Deficiunt, neque sunt tam denso corpore nubes.</s>
              <s id="s.001717">
                <lb/>
              Inter utrumque igitur cum caeli tempora constant:
                <lb/>
              Tum variae causae concurrunt fulminis omnes.</s>
              <s id="s.001718">
                <lb/>
              Nam fretus ipse anni permiscet frigus, & aestum.</s>
              <s id="s.001719">
                <lb/>
              Quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nobis,
                <lb/>
              Ut discordia sit rerum, magnoque tumultu
                <lb/>
              Ignibus: & ventis furibundus fluctuet aer.</s>
              <s id="s.001720">
                <lb/>
              Prima caloris enim pars, & postrema rigoris,
                <lb/>
              Tempus id est vernum; quare pugnare necesse est
                <lb/>
              Dissimilis inter se res, turbareque mixtas.</s>
              <s id="s.001721">
                <lb/>
              Et calor extremus primo cum frigore mixtus
                <lb/>
              Volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>