Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
211 205
212 206
213 207
214 208
215 209
216 210
217 211
218 212
219 213
220 214
221 215
222
223
224
225 3
226 4
227 5
228 6
229 7
230 8
231 9
232 10
233 11
234 12
235 13
236 14
237 15
238 16
239 17
240 18
< >
page |< < (206) of 760 > >|
212206PHYSICORVM ARIST. motus fecerunt: principia enim ipſius hiſce tribuunt, quæ
motus
istiuſmodi cient:
ſegregatio nanque, congregatioúe,
motus
in loco ſunt:
hoc autem modo concordia, atque di-
ſcordia
mouent, altera nanque ipſarum ſegregat, altera con
gregat
.
Anaxagoras quo que mentem quæ mouit prius ſe-
cernere
dicit.
Eadem & ij ſentiunt, qui nullam aliam talem
cauſam
ponunt, ſed ob uacuum inquiunt res moueri.
Et hi
nanque
naturam eo motu, qui loco accommodatur, moue-
ri
dicunt:
motus enim, qui fit ob uacuum, latio nimirum eſt,
&
inloco motus, ut patet. Cæterorum autem motuum nul-
lum
ipſis ineſſe primis, ſed in hiſce duntaxat quæ constant
ex
illis, putant.
Accreſcere enim hæc, decreſceré que, ac
alterari
, congregationem, ſegregationem´ que ſubeunti-
bus
indiuiduis corporibus dicunt.
Eadem & ij cenſent, qui
denſitate
, raritateúe generationem, corruptionemúe con-
ficiunt
:
congregatione nanque, ſegregationeúe, hæc uni-
uerſa
diſponunt.
Accedit ad hæc eorum quoque ſenten-
tia
, qui cauſam motus animam faciunt:
idenim, quod ſe-
ipſum
mouet, eorum quæ mouentur principium eſſe di-
cunt
.
Animal autem, omné que animans, motu ad locum
accommodato
ſeipſum mouet.
Id prætered ſolùm propriè
moueri
dicimus, quod eo motu cietur, qui ad locum accom-
modatur
.
Quòd ſi quippiam quicſcat quidem eodem
in
loco, incrementa uerò, uel decrementa ſuſcipiat, uel alte-
retur
, id aliqua ex parte, &
non abſolutè moueri dicere
conſueuimus
.
Motum igitur omni in tempore ſemper fuiſ-
ſe
, ſemperq́;
fore, & quod est principium perpetui motus,
quis
præterea primus eſt motus, et quis ſolus perpetuus eſſe
poteſt
, &
id inſuper quod primum mouet, immobile eſſe,
ſatis
iam hiſce quæ dicta ſunt explicauimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index