Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 241 > >|
1 Mobilitatem, etiam atque etiam, quae crescit eundo,
Et validas auget viris, & roborat ictum.

Nam facit, ut quae sint illius semina cumque,
E regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
Omnia coniciens in eum volventia cursum.

Forsan & ex ipso veniens trahat aere quaedam
Corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.

Incolumisque venit per res, atque integra transit
Multa, foraminibus liquidus quia trameat ignis:
Multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
Corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.

Dissoluit porro facile aes, aurumque repente
Confervefacit; e parvis quia facta minute
Corporibus vis est, & laevibus ex elementis;
Quae facile insinuantur, & insinuata repente
Dissoluunt nodos omnis, & vincla relaxant.

Autumnoque magis stellis fulgentibus apta
Concutitur caeli domus undique, totaque tellus;
Et cum tempora se veris florentia pandunt.

Frigore enim desunt ignes, ventique calore
Deficiunt, neque sunt tam denso corpore nubes.

Inter utrumque igitur cum caeli tempora constant:
Tum variae causae concurrunt fulminis omnes.

Nam fretus ipse anni permiscet frigus, & aestum.

Quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nobis,
Ut discordia sit rerum, magnoque tumultu
Ignibus: & ventis furibundus fluctuet aer.

Prima caloris enim pars, & postrema rigoris,
Tempus id est vernum; quare pugnare necesse est
Dissimilis inter se res, turbareque mixtas.

Et calor extremus primo cum frigore mixtus
Volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index