Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
que lignum ſursùm aſcendit in aqua ſemper verifi­
catur id minùs grauitare, quàm moles aquæ ambien­
tis
ei æqualis, quæ ſi liberè fluere, & excurrere po­
teſt infra eius baſim, ſcilicèt ſi exercere poteſt ex­
ceſſum ſui ponderis, mirum non eſt eleuare corpus
minoris grauitatis, ſicuti in libra videmus minus pon­
dus
à maiori ſubleuari, quotieſcumque tamen pon­
dus maius liberè vim ſuam exercere poteſt, at ſi fue­
rit ſubſtentatum, vel fulciatur à pauimento pondus
minus eleuare non poterit.
Huiuſmodi cauſa, quæ
certa eſt, & neceſſariò operari debet iuxtà leges me­
chanices, numquam poteſt, nec debet excludi, vt ac­
ceptetur imaginata cauſa leuitatis poſitiuæ, quæ ſi
adeſſet, ſuum effectum producere deberet in caſu pro­
poſitionis 97. vbi nil prorsùs operari oſtenſum eſt,
tamquàm ſcilicèt ſi non eſſet.
Cauſa hallu­
cinationiſ de­
tegitur.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Poſtquam igitur examinauimus, & reiecimus ra­
tiones omnes Peripateticas contra Platonem, & alios
antiquos pro aſſertione leuitatis poſitiuæ, pariter­
que inefficaces repertæ ſunt omnes aliæ rationes,
quæ pro confirmatione prædictæ ſententiæ circumfe­
runtur, cùmque tandem methodo demonſtratiua ve­
ritatem
noſtræ ſententiæ confirmauerimus, poſſumus iam,
abſque iactantia, affirmare euiciſſe nullam leuitatem
poſitiuam in natura dari virtute cuius naturalia cor­
pora conentur diſcedere à noſtra terra versùs ſupe­
riores partes, ſed è contra pronunciare poſſumus re­
periri in omnibus corporibus ſublunaribus vim quan­
dam
vniuerſalem ſe mutuò complectendi, & globo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index