Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1Sed perinde ac ſi ſuo motu
alter non moueatur, nul­
lum que motum habeat.
Et
ſi habeat eo non vtatur, hoc
accidit.
Quando igitur ma­
gnus paruum alligatum mo­
uerit, hic paruus tantundem
mouetur.
Quando verò
paruus rurſus: tantundem
magnus.
Separatim verò
vterque ſeipſum mouet.
Quod verò eodem exiſtente
centro, & moto eadem ce­
leritate contingit ipſos ma­
iorem tranſilire lineam, pa­
ralogiſmus eſt à dubitante
dolosè prolatus.
Idem qui­
dem eſt centrum vtriſque:
ſed per accidens vt muſicum
& album eſſe.
Quod enim
eſſet de eſſentia vtriuſque
centri circulorum, non eo­
dem vtitur: ſed quando par­
uus mouebit illius eſt, vt
centrum & principium: quan­
do verò magnus, vt ipſius.
Non igitur idem mouet ſimpliciter: ſed quodammodo.
COMMENTARIVS.
Qvod etiam dubit.] Antea de circulis ad vnum centrum
connexis demonſtratum eſt: perinde etiam in inæqualibus ad di­
uerſa puncta connexis ſe habere oſtenditur, niſi mendum ſubſit aliquod
in contextu è quo particulam ou)k expunximus. Nam & eccentrici
connexi raptum motoris primi ſequuntur, & ſemper orbitarum
æqualitas reperietur ſeu centra ſint in eadem linea: ſiue in diuerſis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index