Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 303 > >|
1
Deinde propria Baldi ſolutio, quam ex proprijs cauſis
ipſe ait eſſe deſumptam, nullam cauſam affert propoſiti effe­
ctus ad diluendam difficultatem, ſeu rationem dubitandi,
ſed rurſus noua duntaxat via idipſum demonſtrat, quod Ari­
ſtotelis argumento demonſtratum eſt de veritate ipſius ef­
fectus, nempe punctum A per longiorem diametrum AD,
illis duabus lationibus ferri eodem tempore, quo punctum
B fertur ſuper minorem diametrum BC; quod eſt citius
moueri: nihil attingens de cauſa cur id contingat, ſeu ob
quam punctum A, eodem tempore maiorem valeat li­
neam pertranſire, proindeque velocius moueri; id quod opti­
mè fecit Ariſtoteles vt vidimus.
Secunda autem difficultas, quam Philoſophus hac in
quæſtione proponit, eſt, cur in eodem rhombo punctum B,
quod vt diximus ſua ſponte fertur ſuper latus BA, totamque
eius longitudinem percurrit; minus quippe pertranſeat ſpa­
tium, quàm totum ipſummet latus BA, in quo fertur verſus
CD; imò quàm ſit ipſummet latus BA, quod percurrit.
Quandoquidem punctum B non conficit niſi ſpatium BC:
totum autem latus BA conficit ſpatium BD, ſeu AC,
quod maius eſt quàm BC.
Sicut ipſum latus BA maius
conſtituitur, quàm diameter BC in rhombo propoſito.
Totaque ratio difficultatis in eo ſita eſt, quoniam punctum
B, duplici fertur latione, latus verò AB, vnica, &
vtrunque pari velocitate: Quamobrem potius punctum
B, quàm latus BA, ſequeretur maius ſpatium pertranſi­
re.
Accedit quia punctum B verè totum latus BA, in
quo fertur percurrit eodem tempore, quo vehitur cum ip­
ſomet latere verſus CD; ideoque ſatis arduum videtur,
minus ipſum B ſpatium pertranſire quàm ſit latus BA, in
quo fertur.
Sed vnde hæc dubitandi ratio deſumpta eſt, inde pariter
adeſt ratio difficultatem ſoluendi.
Etenim hoc ipſo, quod
punctum B feratur duplici latione explicata ſuper diame­
trum BC, latus verò BA vnica vel ſimplici motione
vehatur verſus CD, hoc quidem à nullo motu contrario

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index