Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 316 > >|
1tia est. Non enim ſequitur graue ſecundum facultatem eſſen
tialem à generante immediatè, non mouetur, sed à ſua forma.
Ergo generans, ſecundum eamdem facultatem eſſentialem
elementum non mouet.
Nam ab vtroque mouente principio
elementa mouentur, sed ratione diuerſa; vt ſupra diximus.
Reſpondeo ſecundo, & breuius, & eſt eadem ferè reſpon­
ſio, sed paucioribus abſoluta, id eſt tum graue, tum leue ele­
mentum ſecundum facultatem eſſentialem ad motum ſur­
ſum, & deorſum à generante mediatè tamen traducitur, im­
mediatè autem à propria forma vtrumque elementum cie­
tur: inficianda eſt ergo conſequentia, vt prius.
Contra illud, quod constantissimè affirmauimùs, dum ge­
nerans non per ſe, sed per accidens mouere diximus: apertus
est locus Auerrois libro primo de cælo commentatione vige­
ſimaſecunda.
Cuius hæc ſunt verba. Motor, in eis eſſentiali­
ter eſt generans, & motum eſt genitum.
Ergo generans ele­
menta eſſentialiter, quod non est, per accidens tantum, ſed
perſe, genità elementa mouet, vt ibi meridiana luce clarius
teſtatur Auerroes.
Reſpondeo primo. Habita ratione primæ præparationis eſ
ſentialiter, habita ratione ſecundæ præparationis accidenta­
liter à generante elementa mouentur.
Reſpondeo ſecundo: generans eſt cauſa eſſentialis genera­
tionis elementorum, ſed motus eorumdem, generans est cau­
ſa, per accidens, quia generans non mouet, niſi mediante for­
ma, quam præstat elemento, cum qua largitur, & motum;
non mouet etiam generans, niſi mediante medio moto, ideo per
ſe non mouet, sed per accidens, ſeu per aliud, quia aut per for
mam nuper genitam, aut per medium prius motum: generans
ergo elementa, quatenus est elementorum cauſa eſſentialis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index