Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
211
211 (205)
212
212 (206)
213
213 (207)
214
214 (208)
215
215 (209)
216
216 (210)
217
217 (211)
218
218 (212)
219
219 (213)
220
220 (214)
< >
page |< < (206) of 760 > >|
212206PHYSICORVM ARIST. motus fecerunt: principia enim ipſius hiſce tribuunt, quæ
motus istiuſmodi cient:
ſegregatio nanque, congregatioúe,
motus in loco ſunt:
hoc autem modo concordia, atque di-
ſcordia mouent, altera nanque ipſarum ſegregat, altera con
gregat.
Anaxagoras quo que mentem quæ mouit prius ſe-
cernere dicit.
Eadem & ij ſentiunt, qui nullam aliam talem
cauſam ponunt, ſed ob uacuum inquiunt res moueri.
Et hi
nanque naturam eo motu, qui loco accommodatur, moue-
ri dicunt:
motus enim, qui fit ob uacuum, latio nimirum eſt,
&
inloco motus, ut patet. Cæterorum autem motuum nul-
lum ipſis ineſſe primis, ſed in hiſce duntaxat quæ constant
ex illis, putant.
Accreſcere enim hæc, decreſceré que, ac
alterari, congregationem, ſegregationem´ que ſubeunti-
bus indiuiduis corporibus dicunt.
Eadem & ij cenſent, qui
denſitate, raritateúe generationem, corruptionemúe con-
ficiunt:
congregatione nanque, ſegregationeúe, hæc uni-
uerſa diſponunt.
Accedit ad hæc eorum quoque ſenten-
tia, qui cauſam motus animam faciunt:
idenim, quod ſe-
ipſum mouet, eorum quæ mouentur principium eſſe di-
cunt.
Animal autem, omné que animans, motu ad locum
accommodato ſeipſum mouet.
Id prætered ſolùm propriè
moueri dicimus, quod eo motu cietur, qui ad locum accom-
modatur.
Quòd ſi quippiam quicſcat quidem eodem
in loco, incrementa uerò, uel decrementa ſuſcipiat, uel alte-
retur, id aliqua ex parte, &
non abſolutè moueri dicere
conſueuimus.
Motum igitur omni in tempore ſemper fuiſ-
ſe, ſemperq́;
fore, & quod est principium perpetui motus,
quis præterea primus eſt motus, et quis ſolus perpetuus eſſe
poteſt, &
id inſuper quod primum mouet, immobile eſſe,
ſatis iam hiſce quæ dicta ſunt explicauimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index