Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1rem foret. An verò poſſes iam vrgere dilemme eo­
dem, quo ego in te vſus ſum?
Vt poſſis, obſtat pri­
mùm, quòd ego ſecundum membrum manifeſtò reſ­
puam, cui tamen inhærere te ex ijs, quæ heic habes, in­
telligi poteſt: quódque circa primum videas admitte­
re me, & manere primum gradum toto tempore DE;
& manendo non eſſe otioſum, ſed agere aliquid; &
agere duplum illius, qui interim acquiritur; & ex dupla
vnius, & ſimplici alteriùs actione ſuperari tria ſpatia:
ac tu non poſſis ex admiſſo à me triplo ſpatio per tem­
pus DE percurrendo, deducere incommodum vllum,
vt ego deduxi ex triente temporis, quo tu debes admit­
tere DE pro ſpatio ſumptum percurri.
Obſtat ſe­
cundò, quòd vt facias, mutare duntaxat terminos
oporteat: hoc eſt, vbi ego tempus tu ſpatium; vbi
ego ſpatium tu tempus debeas dicere, vt factitatum
ſuperiùs eſt, cùm retorquere conatus es, quod ego
obieceram, vt defenderem nullum fuiſſe in Galileo
Paralogiſmum.
Scilicet confuſio inde ſequitur, è
qua extricari non liceat, neque rem iam ten­
to, vt tempori parcam; tametſi ſaltem videretur circa
ea, quæ ſequuntur, tentanda.
Adnoto ergo potius,
quod heic infers fore velocitates, vt ſpatia, & ſpatium tem­
pore DE decur ſum fore duplum, non triplum: negari tibi
conſequutionem; eò quòd aſſumas, vt rem conceſſam
duos gradus velocitatis, qui reperiuntur in tempore
DE, acquiri ambo per illud tempus: cùm tamen ego
velim vnum tantum acquiri, & alium eſſe permanen­
tem, præſtantemque duplum illius, qui acquiritur:
adeò vt, coniuncta vtriuſque actione acquiratur ſpatij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index