Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
121
121 (115)
122
122 (116)
123
123 (117)
124
124 (118)
125
125 (119)
126
126 (120)
127
127 (121)
128
128 (122)
129
129 (123)
130
130 (124)
< >
page |< < (207) of 760 > >|
213207LIBER VIII.
Quod primum mouet indiuiſibile eſſe, nullam qúe pror-
ſus magnitudinem habere.
CAP. X.
NVnc autẽ partibus hoc uacare, magnitudinemq́; nul-
11Declarauit Ā-
riſto qualis ſil
primus motus,
hic declarat
quale ſit prim@
mouen@.
lam prorſus habere neceſſarium eſſe dicamus:
ac de-
monstremus oportet, prius hiſce definitis, quæ hanc ſenten-
tiam antecedunt.
Atq; horum unum eſt hoc, fieri inquã nõ
poſſe quo finitum quicquam tempore moueat infinito:
tria
nanque eſſe in omnimotu cõstat, id quod mouetur, id quod
mouet, &
tertium, ipſum tempus. Atque aut hæc omnia
infinita ſunt, aut finita, aut horum aliqua, ut duo, aut etiam
unum.
Sit igitur A quidem mouens, B autem id quod moue-
tur, &
tẽpus infinitum ſit C. Pars itaq; ipſius A, quæ qui-
dem ſit D, moueat partem aliquã ipſius B, ſitq́;
illa pars E,
atque patet, non toto C tempore ipſam mouere:
in maiore
nanq;
, maius nimirũ mouet. Quare fit, ut tempus illud infi-
nitum non ſit:
deſignetur, atque ſit F. Hoc igitur addens
ipſi D, atq;
E parti partem, totum A tandem, & B ſimili-
ter totum conſumã:
tempus autem nunquã, æqualem F par-
ti ſemper auferens partem:
quippe cùm ſit, ut eſt ſuppo ſitũ,
infinitum.
Quare totum A mouens totum B ipſum, finito
in tempore C mouebit.
Fieri ergo non poteſt, ut à finito
quicquam infinito in tempore moueatur.
Perſpicuum igitur
eſt, fieri nõ poſſe, quo finitũ quic quam tempore moueat in-
finito.
Fieri uerò non poſſe ut finita in magnitudine ui-
res ſint infinitæ, ex hiſce ſanè fuerit notum.
Sint enim ma-
iores eæ ſemper uires, quæ æquale minore in tempore fa-
ciunt, ceu calefaciunt, aut dulcedine afficiunt, aut proijciũt,
omninoq́;
mouent: quod cùm ita ſit, ab eo quo que profectò
quod infinitum quidem eſt, infinitas autem uires habet, pa-
tiens quippiam patiatur, &
magis quàm ab alio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index