Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (186) of 300 > >|
213186De Mundi Fabrica, niſcuntur. Verum nos iſthæc miſſa faciamus, cum extram noſtram ſint ſphæram. Non abſurdam tamen opi-
nionem puto dicentium ſtellas haſce nuperas non eſſe nouiter generatas;
ſed ſimiliter ac de Cometis dixi,
nouiter tantum apparere, eo quòd in firmamento rectè aſcendant, ac deſcendant, vnde etiam earum apparẽs
magnitudo reddatur varia.
ſed cur ſtella Cygni non mutat apparentem magnitudinem? fortè quia hæc adeò
lentè mouetur, vt nondum ſenſibiliter inde mutata ſit.
hæc autem opinanter circa quæſtiones phyſicas de
materia, aut generatione, &
c. de his ſtellis pluras habent Tycho, & Keplerus, non pauca etiam Clauius in ſua
Sphæra, qui ferè omnia prædicta affirmat.
Conſectarium de ipſo Firmamento. Cap. VI.
SI qua pars cæli duritie, ac firmitate Prædita eſt, proculdubio erit firmamentum; videmus enim in eo ſtel-
las affixas atque adinuicem immotas omnes ſimul ſupra mundi polos ordinatè, ac ſphæricè moueri, ideſt,
perinde ac ſi corpori ſphærico affixæ vna cum eo reuoluerentur.
quod euidens ſignum eſt firmitatis illius, &
cauſa ſimul cur vocatum ſit firmamentum.
LOCVS eius ſiue diſtantia a terra patet ex prædictis.
FIGVRAM autem eius eſſe ſphæricam motus ipſe ſtellarum indicat, vt ſuperius cum de figura mundi
tractaremus oſtendimus;
vnde cum oſtenſum ſit mundũ eſſe ſphęricum, ſequitur pariter firmamentum pręſer-
tim@ſecundũ extimam, ac conuexam ſuperficiem eſſe globoſum, cum hoc ſupremum ac vltimum cęlum ſit, ex
ijs quæ Aſtronomi probatiores norunt, ſitq;
propterea veluti totius mundi tectum, ac culmen ſphæricum.
MOTVS eius ijdem ſunt, qui affixarum de quibus ſuperius ſatis.
MAGNITVDO eius ſic habetur; oſtendimus diſtantiam affixarum eſſe 14000. ſemid. terræ, quare to-
ta diameter firmamenti, ſeu mundi totius contin ebit 28′000.
ſemid. terræ, ac proinde maximus firmamenti
gyrus continebit ſemid.
88′000. quæ efficiunt milliaria aſtronomica 312′412000. quanto verò ſit eius ſolidi-
tas vel craſſities, quamuis par ſit eam putare immenſam, nihil tamen certi aſſerimus.
Cum autem firmamen-
tum ſit mundi pars ſuprema, quæ cęteras omnes complectitur, eiuſq;
diam. nota ſit in diametris terræ, ſaltem
qua ſtellæ fixæ a terra diſtare neceſſe eſt, facilè erit totius mundanæ ſphæræ magnitudinem ad terræ magni-
tudinem conferre;
ſi nimirum cubi diametrorum vtriuſq; exhibeantur. diam. terræ eſt 1. diam. totius mundi
ſaltẽ eſt 14000.
terræ eorum cubi ſunt 1. & 2′744′000′000′000′. ea igitur eſt proportio terræ ad totum mundũ.
COROLLARIVM.
De noua Sphæra, & primo mobili ſupra firmamentum, confictis ad omnes motus
fixarum ſaluandos. Cap. VII.
SVpra firmamentum ſolent communiter Aſtronomi nonum cælum, ſeu ſphæram nullo aſtro, aut lumine
inſignitam ſupponere;
cuius officium ſit, vt ſupra diximus, mouere firmamentũ motu trepidationis. cum
enim putent ipſum firmamentum a ſe moueri in long itudinem, conſequenter etiam putant ipſum motu tre-
pidationis non a ſe, ſed ab alio cieri debere;
quandoqu@dem philoſophicum dogma ſit, corpus vnum ſimplex
natura ſua, moueri vno tantum ſimplici motu;
extrinſecè autem, ſi pluribus motibus percellatur.
Eadem ratione ſupra hanc nonam ſphæram circumponit vltimum cælum, nec aſtris, nec lumine præditũ,
quod primum mobile appellant, cuius poli ſint poli mundi ſimul &
æquatoris. eius autem officium ſit moue-
re inferiores omnes ſphæras, ſeu totam ferè mundi machinam motu d@urno, ſeu ſpatio 24.
horarum ab orien-
te in occidentem verſare.
Aliqui tamen ex recentioribus, vt apparet ex lib. epiſt. Tychonis, & aliorum ad
ipſum ſcribentium) inclinant nullum exiſtere cælum anaſtron, atq;
ob ſolum motum quempiam efficiẽdum:
quapropter probabilius eſſe putant diurnam mundi conuerſionem a nullo primo mobili ab alijs diſtincto ef-
fici, ſed a tota cæleſti regione, hoc eſt, totum cælum ſimul moueri in polis mundi, vi propria, ab oriente in
o caſum ſpatio 24.
horarum. in quo cælo interim ſydera omnia, & planetæ proprijs motibus ab occaſu in or-
tum in pol s Zod aci, quaſi contra primum motum, conuertantur, eo modo, quo ſupra ex poſui.
quamobrem
de hoc primo mobili, &
motu eius nihil mihi aliud dicendum ſupereſt, quam quæ dicta ſunt.
EPILOGVS.
Viſum eſt ſequentes Tabellas apponere, in quibus vnico iutuitu, præcipua exſupe-
rioribus in vnum collecta, conſpicere liceat.
I. Semidiametri Sphærarum, & Orbium, vna cum distantijs planetarum,
& inerrantium à centro terræ.
11
SEmidiameter terræ continet milliaria. # 3′436′{@/2}.
Semidiameter conuexi aeris continet milliaria. # 3′489′.
Semidiam. conuexi ætheris, ſeu putati ignis, continet ſemidiam. terræ 52. ſeu milliaria. # 178′672′.
Lunæ mediocris diſtantia a centro terræ conſtatſemidiametristerræ. # 56.
Solis, Mercurij, Veneris, ſemidiam. terræ. # 1142

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index