Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1globo, cuius aliquæ partes deſtruuntur, ne ſint fruſtrà, quod ſuprà de pro­
jecto per horizontalem vel inclinatam luculenter demonſtrauimus.
Quintò ſi demittatur ex alia naui proxima immobili perpendiculari­
ter omninò deſcendet;
Vnde valde hallucinantur ij, qui exiſtimant hunc
motum eſſe ab aëre quem nauis commouet, quod falſiſſimum eſt, quia
pertica ad inſtar mali parùm aëris commouet;
adde quod aër retrò agi­
tur, vt patet in aqua;
præterea ſi è curru immobili demittatur globus eo
tempore, quo alius currus præteruolat, deſcendit perpendiculariter;
ſi ve­
rò è curru mobili etiam in maiori diſtantia porrecta ſcilicet maximè
extra currum demittente dextera;
globus ab ipſo curru capietur; hîc
etiam obſeruabis idem prorſus accidere in curru mobili, quod in naui;
ſi
enim è feneſtra currus mobilis demittas pilam, ſemper cadet ex aduerſo;
idem dico de currente equo, cui inſidens demittat globum, imò ſi locus
ſit planus & politus, pila per aliquod tempus currum, vel equitem inſe­
quetur, quod quiſque probare poterit, vt reuerâ centies probatum
fuit.
Sextò ad rationem Galilei, qui contendit motum circularem circa
centrum terræ eſſe æquabilem, quia ſcilicet mobile non recedit à centro:
leuis eſt omninò ratio;
quia globus in medio aëre motu mixto mouetur,
id eſt habet impetum partim deorſum, partim per tangentem, & nullo
modo per circularem, vt certum eſt;
nec enim rotata alium impetum im­
primunt, igitur violentus eſt;
igitur deſtrui debet etiam iuxta commu­
nia principia:
adde quod motus mixtus fit per Diagonalem quod etiam
ipſe admittit;
igitur totus impetus æqualem motum non habet; nec enim
Diagonalis æqualis eſt vnquam duobus lateribus;
igitur aliquid illius
fruſtrà eſt;
igitur deſtrui debet; præterea licèt motus circularis ſit peren­
nis circa centrum mundi;
nam de illo tantùm eſt quæſtio, hoc ipſum
ſupponit primò motum illum eſſe ſimplicem;
ſecundò, nullam prorſus
eſſe reſiſtentiam;
atqui in hoc caſu vtrumque deficit; nam motus ille
circularis non eſt ſimplex ſed mixtus, & obeſt reſiſtentia aquæ, vt ſuprà
dictum eſt; niſi verò conſideres deſcendentem globum è ſummo malo, quis
dicat eſſe circularem?
adde quod nauis imprimit tantùm rectum per
tangentem, vt iam ſuprà dictum eſt;
porrò ad illud, quod dicit non de­
ſtrui motum circularem à naturali, cui non eſt contrarius, cum non re­
moueat longiùs à centro;
videtur omninò diſſimulare cauſam impetus
deſtructiuam, quæ cettè in contrarietate tantùm determinationis poſita eſt,
vt ſuprà dictum eſt;
ex qua ſequitur aliquid impetus fruſtrà eſſe; ac pro­
inde deſtrui per Axioma illud toties decantatum, Quod frustrà eſt, non eſt:
Præterea non video quomodo hanc rationem proponat magnus Gali­
leus, qui nullum alium impetum violentum deſtrui putat, nîſi tantùm il­
lum, qui eſt per lineam verticalem ſurſum; nam ex motu illo impreſſo
æquabili, & naturali accelerato ſuas Parabolas adſtruit.
Septimò, non eſt tamen quod diffitear ingeniosè excogitatum ab eo
fuiſſe, ideo globum è ſummo malo demiſſum ad imum deſcendere, quod
ſcilicet deſcendat motu mixto ex naturali accelerato, & violento æqua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index