Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1dum à generante elementa gignuntur, & quatenus eſt cauſa eſ­
ſentialis generationis elementorum, eorumdem motor eſſentialis
nuncupatur, non quatenus mouet.
Neganda ergo conſequentia eſt.
Contra ſecundam propoſitionem ſecundæ partis,
in qua elementorum motus per accidens ad
per ſe motum redigitur.
Cap. II.
NVMERIS omnibus abſoluta tractatio, vt nihil re­
dundans
, ita nihil imminutum continet, id quod de ſecun­
da
propoſitione minimè affirmari poteſt: cum in ea non­
nulla vſque adeo neceſſaria deſiderentur, vt ſine illis mutila,
at que truncata videatur: nempe motus, & motores per ſe;
ad quos motus, & motores per accidens redigantur.
Omne
enim per accidens tale in per ſe tale redigi debet.
Omne quod
impedimentum tollit, per accidens mouet.
Ergo omne, quod im­
pedimentum tollit, in per ſe motum, & in per ſe mouentem cau­
sam
est redigendum, hic per ſe motus, & hæc per ſe mouens cau­
ſa, qualis nam ſit, non dum liquet: numeris ergo omnibus ab­
ſoluta tractatio non dum eſt, sed rudis vix dum, & inchoata,
in qua hæc, quæ valde neceſſaria ſunt, deſiderantur.
Reſpondeo. elementum ab eo, quod impedimentum tollit
per accidens mouetur, id quod impedimentum remouet, impe
dimentum per ſe mouet.
Mouetur etiam elementum per ac­
cidens à generante; & generans motu generationis totum ele
mentum per ſe mouet, cum totum elementum per ſe à gene­
rante gignatur.
Ad hæc totum elementum per ſe à propria
forma mouetur.
Quapropter hic per accidens motus ad per
ſe motum hac ratione redigitur: & hi per accidens motores
ad per ſe motores hac ratione rediguntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index